Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Simile huic Solon Atheniensis Croeso Lydorum regi in cena rogatus quemnam in terris beatum uidisset, retulit de illis duobus fratribus Cleobolo [1] et Bitone, quorum mater cum sacerdos esset et dies festus Iunonis apud Argiuos instaret, in quo sacerdoti adesse necessitas summa erat, et boues ei ex agro praesto ad horam non essent, tum iuuenes temporis interclusi angustia iugum subeuntes per quinque ac quadraginta stadia matrem uehentes mira celeritate ad templum toto praestolante populo ac spectante perduxere dicentibus omnibus et acclamantibus felicem matrem, [2] quae natos tali ac tanta pietate procreasset; ea re delectata admodum sacerdos ingentique perfusa gaudio stans ante simulacrum precata est deam ut filiis suis daret quod optimum homini contingere posset. Vbi igitur sacrificatum epulatumque est, Cleoboles [3] et Biton in ipso fano quiescentes uitam exhalasse inuenti sunt. Ita et daemonis iudicio mortem non solum non esse malam, sed optimum hominis munus determinatum est, quippe quae hominem tantis liberat malis quantis a uita oneratur.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.