Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Refert Hermippus Graecus Menippum cynicum cum uidisset pecuniam, quam
magno studio male comparauerat, dolo ereptam, prae acerbitate laqueo uitam
finisse. Narrant quoque fide digni historiarum scriptores, quod etiam
Vergilius attigit, Pigmalionem Sychaeum auunculum suum eundemque generum sine
respectu pietatis occidisse cupientem ei thesauros, quos eum reconditos tenere
acceperat, auferre, [1] a Polymnestore autem rege Traciae Polydorum regis Priami filium cupidine
auri, quod ei Priamus una cum filio crediderat, impiissime necatum.
Venerant ad Antigonum Gallorum legati componendae pacis gratia, quos
rex opulentissime pro sua magnificentia excipere cupiens ac honorare magnam uim
auri atque argenti mensis exposuit; illi eius desiderio capti simul et spe praedae
accensi infensiore animo, quam uenerant, discesserunt, suosque ad tam diuitem
praedam magnis instigant studiis, congressos [2] uix maxima caede Antigonus pacificauit. Ita
aurum et Antigonum in discrimen omnium fortunarum et Gallos ad illud [3] aspirantes in necem magnam adduxit.
Alexandro nihil aliud dicitur Darium totumque orientem suppeditasse
quam nimiae barbarorum deliciae; quippe quis Macedones, postquam gustauerunt,
ueluti canes sagacissimi odorata semita obliti coniugum ac liberorum et tam longae
difficilisque militiae immemores eorum inhaerentes uestigiis nusquam absistebant
donec optata praeda potirentur.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|