Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Pulchra uineae possessio Naboth morte condemnauit. Nimiae opes
Sodomitas igni sempiterno tradiderunt. Nonne et Gedeon, quem pauperem angelus
uisitauerat, legimus successu fortunarum elatum a beniuolentia Dei excidisse;
nonne Ieroboam, qui primus adolescens bonae indolis et industrius dicebatur,
regias opes adeptus preuaricatus est fabricatoque aureo uitulo grauiter Deum
offendit? Et Salomoni magis rerum habundantia [1] nocuit quam profuit sapientia. Cur ita? Nempe domini
testimonio spinae sunt diuitiae [2] bonumque semen excrescere non
sinunt, sed suffocant et obruunt. Verum dices, fuerunt tamen diuites
plerique dilecti amicique dei, ut Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph, Dauid, Ezechias,
Constantinus, duoque gloriosissimi Vngariae reges Stephanus eiusque filius
Ladislaus, et alii tam cum magistratu quam priuati uiri santissimi complures.
Minime, inquam, aliquis horum diues fuit, licet omnes habundauerint [3] rerum
plurima substantia. Neque enim diuitem facit exuberans census et larga
opum copia, sed animus his deditus et deuinctus, qualis illorum erat nemini.
Singuli enim illud propheticum sequebantur consilium: Diuitiae si affluant, nolite
cor apponere. [4]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|