Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Dionysius, qui duo de XL annos tyrannus Siracusanorum fuit, quos ex famulis
locupletum seruos delegerat, quibus nomen seruitutis ipse detraxerat et quibusdam
conuenis et feris barbaris corporis custodiam commitebat, ita propter iniustam
dominatus cupiditatem in carcere quodammodo ipse se incluserat. Quin etiam ne
tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Itaque sordido
ancillarique seruitio regiae uirgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum
patris, et tamen ab his ipsis, cum iam essent adultae, ferrum remouit instituitque
ut candentibus gladium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Cumque duas
uxores haberet, Aristomachem ciuem suam, Doridem aut Locrensem, sic noctu ad eas
uentitabat ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. Et cum fossa lata lectum
circumdedisset, eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum,
cum fores cubiculi clauserat, detorquebat. Idem cum in communibus suggestis
consistere non auderet, contionari e turri alta solebat. Atque is cum pila ludere
uellet, (studiose enim id factitabat) tunicamque poneret, adolescentulo, quem
amabat, tradidisse gladium dicitur; hic cum quidam familiaris iocans dixisset:
"Huic quidem certe uitam tuam committis", arrisissetque adolescens, utrumque
iussit interfici: alterum quia uiam demonstrasset interimendi sui, alterum quia
dictum id risu approbauisset. Atque eo facto sic doluit nihil ut tulerit grauius
in uita; quem enim uehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur contrarias in
partes impotentium cupiditates: cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum.
Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicauit quam esset beatus; nam, cum quidam ex
eius assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes,
maiestatem, rerum habundantiam [1],
magnificentiam aedium regiarum, negaretque quenquam beatiorem fuisse, "Visne
igitur, o Damocles, quoniam haec te uita delectat, ipse eadem degustare et
fortunam experiri meam?" Cum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in
aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo magnificis operibus picto
abacosque compluris ornauit argento auroque celato. Tum ad mensam eximia forma
pueros delectos iussit consistere eosque ad nutum illius intuentis ministrare
diligenter; aderant unguenta, coronae, incendebantur odores, mensae
conquisitissimis epulis extruebantur; fortunatus sibi Damocles uidebatur. In hoc
medio apparatu fulgentem gladium e lacunari seta equina appensum dimitti iussit,
ut impenderet illius beati ceruicibus. Itaque nec pulchros illos administratores
aspiciebat, nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat in mensam; iam ipse
defluebant coronae. Denique exorauit tyrannum ut abire liceret, quod iam beatus
nollet esse. [2]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|