Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Hac eadem ratione et imperium, potentiam, seu principatum malum esse
docebimus si recensebimus curas, suspiciones, anxietates, metus, pericula,
crudeles exitus et cetera id genus, quae potentibus magnisque uiris accidere
consueuerunt, ut Cicero fecit in extrema Tusculanarum quaestionum, ubi per uitam
Dionysii omnium tyrannorum uitam pulcherrime expressit; quam nos quoque cum
propter eloquentiam singularem, tum propter traditionis nostrae confirmationem
ipsius uerbis referre uolumus. Ait ergo:
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|