Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Et hoc modo ostendendo contrarium illius quod dolemus malum esse commutamus in animo auditoris illam, quam conceperat, mali opinionem, atque ita et aegritudinis totam subuertimus sedem. Similiter faciendum est si quando quempiam bonis dolere accidat alienis, ut inuidis contingere solet. Persuadeamus illa bona non esse, sicuti fecit Seneca quando est illum consolatus qui aegre ferebat quendam magna comitatum caterua incedere; "Mel", inquit, "muscae sequuntur, cadauera uel mures uel lupi, frumenta formicae; praedam sequitur ista turba, non hominem." [1] Quibus uerbis egregie declarauit illum honorem non esse inimico illius exhibitum, sed diuitiis ad quas illa turba intenta anhelabat.

Previous paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.