Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Amplius nonne, ut ceterorum, ita et cursus humani duae sunt necessario
constitutae metae, hoc est principii [1] et finis; principii unde incipias, finis ubi desinas; ab
ortu uel natiuitate peregrinationis sumitur initium et in morte terminatur; cui
incipere placuit, certe nec finire displicere habet; aut qui principium probauit,
eadem ratione et exitum comprobet necesse est. Stultissimus utique est
qui nauigationem laudat, peruenire autem ad portum contemnat, sicuti et ille qui
semper ambulare uellet et numquam ad locum, quem petit, deuenire. Insani est
mouere [2] semper et uelle quiescere numquam. Tibi
data est huius uitae nauigatio, libens eam accepisti cum dabatur; et portum, si
sapies, suscipies libentius, et si illud uisum est bonum, hoc nimirum uideri debet
tanto melius, quanto melior semper finis fuit his, quae ad finem diriguntur. [3]
Nascuntur fructus ut, cum maturescant, colligantur; nauigatur ut
perueniatur ad portum; laboratur ut quiescere possimus; sic et uiuitur ut
moriatur.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|