Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

– si, inquam, ab eo sunt omnia, quare non iure singula sint non solum non mala, sed potius bona censenda? Aut quomodo aliud quam bonum ab optimo potest prouenire? Non nouit summum bonum nisi bona facere, tametsi nobis secus uideatur. Quod quidem non ipsius rectoris nostri aut rerum ipsarum, uerum sensus nostri uitio uenit. Plorant pueri malumque putant cum corripiuntur uel uerberantur; sed pater aut magister, qui incutit flagra, aliter existimat. Et uitis inuita forsan falcem patitur truncarique [1] membra molestius fert: tamen hoc et fecundior redditur et diuturniore uita donatur. Infirmus qui fidit medico et a quo pristinam ualitudinem expectat, nullas amariores potiones, nullas incisiones, nulla cauteria, nullam omnino acerbitatem quam a medico patitur malam esse putat neque ob hanc aliquem concipit maerorem; idem et tu, si de Deo existimabis ut merito et de uero omnium patre et Domino debes, comperies liquido nihil tibi mali euenisse posseue euenire. Hinc merito ab ipso in euangelio arguimur et increpamur:

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.