Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Idem tu si cum Cicerone facere uolueris, tuae curae relinquo. Nos uero
satis nunc pro modulo nostro dixisse uidemur, praeceptionesque congruas posuisse,
quibus consolator dabit operam maerorem lugentis funditus tollere.
Diximus enim id fieri posse si illud, quod quempiam angit, bonum esse
ostendatur et non malum; quo modo autem id consequi possimus, septem rationibus
monstrauimus. Nunc ad reliqua pergamus. [1]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|