Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
II 7 Tertius locus a damno
Sane tertius locus quemadmodum ad efficiendum quod uolumus ualidissimus
est, ita ad consistendum debilissimus. Nempe cum difficile sit rationes
inire [1], quae constanter docere queant morte aut rerum interitu uel defectu boni
nihil esse ademptum. Et fortasse diuitias non esse bonas persuadere
poterimus cum illis rationibus, quas superius in antidoto diuitum adduximus, tum
aliis de quibus postea disseremus; similiter et abdicationem magistratus et
aliarum rerum priuationem nihil nocere; sed contra uitam sanitatemque, quarum
altera morte, altera languore tollitur, quis sustinere poterit disputantem? Et ut
sustineri possit, ceterum quis tantam audebit impietatem, ut praestantissimum dei
opus praesumat [2] condemnare? Quamobrem fateri necessarium
est et uitam et incolumitatem bonam esse. Eatenus tamen has bonas concedimus,
quatenus [3]
plus incommoditatis mortalibus afferant quam commoditatis, licet id nostra culpa
proueniat.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|