Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
II 10 Quintus locus ab utili uel commodo
Nos nunc ad quintum locum ueniamus qui germanus omnino est huic quem
modo attigimus. Est enim quintus locus quo probatur casus aliquis malus non esse
si declarabitur eorum, quaecumque secum adducit, bona esse uniuersa; siquidem
diuina pariter et naturae lege sententia stabilitum est non posse a mala arbore
bonos fieri fructus, nec ullum malum parere bonum; nascitur enim semper in
legitima procreatione simile ex simili. Si igitur tam ex morte quam ex
aliis casibus, quos imprudentes homines infortunia appellant, multa et ingentia
bona prouenire explicabimus, facile ab his mali notam diluemus. Quod quidem in
singulis horum non magno negotio assequi poteris si magis oculum ad bona animi,
quae uera bona sunt, intenderis. Inuenies enim ab illis omnibus fructum afferri
uberrimum mirificumque prouentum. [1]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|