Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

DE SECVNDA CONSOLANDI RATIONE. LIBER III. III 1 praefatio

Quoniam igitur (quantum diuina innuit clementia) de prima ratione consolationis disseruimus, qua tollere aegritudinem penitus conati sumus, et quoniam ista uix et paucis persuaderi possunt, idcirco nunc explicare rationes expedit quibus lenire ac mitigare angorem ualeamus; [1] ut, si tollere morbum non possumus, tentemus, si quo modo efficere ualebimus, saltem ne cruciet languentem.

III 2 Primus locus a iusto

Atque id fieri poterit, ut Chrysippo placet, si malum, quod quis patitur, iustum esse exponemus dignumque declarabimus aequo potius quam iniquo animo tolerari, iuxta illud poetae

Leuius ex merito, quicquid patiare, ferendum est,

quae uenit indigne poena, dolenda uenit. [1]

Nihil autem adeo graue homini accidere potest quod non dicet iuste ac merito sibi euenisse si uel iustitiam altissimi aspiciet, qui uniuersa rectissimo consilio dispensat, uel peccata sua, quae aut in conditorem, aut in proximum suum commisit, ad memoriam reuocet. Priore ratione consolabatur se Thobias cum a coniuge improperia acceperat dicens:

Iustus es Domine, et omnia iudicia tua iusta sunt, et omnes uiae tuae misericordia et ueritas. [1]

Sic et Dauid et se et socios suos consolatus est cum in eum Semei male dicta congeretur postularetque Abisai supplicium ab eo sumere cui ait rex:

Quid mihi et tibi filii Saruiae dimitte eum ut maledicat! Dominus enim praecepit ei ut malediceret Dauid. Quis est qui audeat dicere quare sic fecit? [1]

Posteriore uero ratione utebantur fratres Ioseph quando dicebant:

Merito haec patimur quoniam peccauimus in fratrem nostrum et idcirco uenit tribulatio. [1]

Et Iudith obsessum ab Holoferne populum eadem ratione prudentissime consolata est dicens:

Et nos non ulciscamur nos pro his quae patimur, sed reputantes peccatis nostris haec ipsaque supplicia minora esse flagello quod meremur. [1]

Amicus quoque Iob idem attigit cum ait:

Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit uir? Ecce qui serui sunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit prauitatem; quanto magis hi qui habitant domos luteas. [1]

Quibus uerbis prudenter Iob adducit et ad reputandum condicionis suae infirmitatem, quae apud Deum non potest esse nitida aut omnino noxa immunis; quippe, ut ipsemet postea fatetur, in cuius oculis neque caeli mundi sunt. Vnde Isidorus:

Scito, o homo, nullum tibi aduersari potuisse nisi Deus potestatem dedisset, nec habuisset in te potestatem aduersarius nisi permitteret Deus. Vniuersa quae tibi accidunt absque Dei non ueniunt uoluntate. Iniquorum potestas super te ex Dei datur licentia; qui tibi aduersantur Dei consilio faciunt. Indignatio Dei te affligi iussit, ipse iratus iussit te mala omnia experiri. Nam et quod infirmaris et quod corporis morbo afficeris, quod languoribus et stimulis cruciaris, quod passionibus animae quateris, quod crassante impugnatione spirituum agitaris, et hoc ipsum tibi pro tuo peccato diuina iustitia irrogat. Omnis enim aduersitas rerum delictorum tuorum meritis excitatur: tua contra te dimicantur arma: sagittis tuis uulneraris. Per quae enim cecidisti, per haec et torqueris. Secutus es carnem, flagellaris in carne; in ipsa gemis in qua peccasti. In ipsa tibi est censura supplicii quae fuit causa peccati. Vnde corruisti a uita, inde luis tormenta. "Discute conscientiam tuam, o homo, intende mentem tuam, exanima te", loquitur tibi cor tuum. Considera meritum tuum: iuste argueris, iusto iudicio iudicaris, procella iusta te conterit, iustitiae poena te premit. Nihil enim bonum agis, nihil in te sanctitatis est, nihil pudoris; nulla memoria dignitatis; cotidie peccas, cotidie laberis, quotidie praeceps in deterius uadis; elatio tua non resedit, superbia non deponitur; tumor et iactantia non cohibetur; repetit te quoque furor; inflammat ira; clamor excitat; commouet indignatio; paratus semper ad iram supra modum irasceris, supra mensuram animi furore moueris; zelas bonis, inuides melioribus, alienae felicitatis aemulus, alienis uirtutibus semper inuidus; cui umquam non detraxisti? Cuius famam non lacerasti? Cuius non absorbisti uitam? Cui non iactasti infamiam? Inconstans inuidus fallax auarus tenax sterilis inhumanus infructuosus, non est in te ulla misericordia, occidisti in concupiscentiis saeculi, defluxisti in cupiditatibus mundi, flagras in terreno amore, congeris res perituras, nescit satiari, nescit expleri tuae cupiditatis sitis; nouis te quotidie peccatis inuoluis, nouis facinoribus et ueteribus auges, non diluis scelus sed dilatas, nec satiaris umquam flamma libidinosae concupiscentiae. O te infelicem, non te pudet multas aspergere libidines, corruptor luxuriose, adulter; sic in flagitio perseueras, sic in libidine perduras, sic in luxuria permanes, sic in carnali amore persistis. [1]

Non miretur ergo se afflictum qui perpetrauit propter quod afflictio uenit; solet namque digna recogitatio delictorum a piis mentibus omnem doloris abigere impatientiam. Etenim boni uiri, quando ob delicta patiuntur, non, quod patiantur, sed, quod deliquerint, dolent, poenam autem uolentes sustinent et quasi sponte ob errata sua de se ipsis et praestant et sumunt supplicium. Contra uero improbi et scelesti se peccasse minime dolent, uerum quod [1] poenas pendere coguntur. Quamuis tamen et facinorosi nonnulli et futiles, leuitate quadam dum aliquando inuiti aut imprudentes delinquunt, unde postea incommodi quippiam referunt, cum alios accusare nesciunt, aut in quos culpam reiciant non inueniunt, in se ipsos conuersi furibundi [2] desaeuiunt et se ipsi uicem suam ulciscuntur. Vltro autem omnis hac uindicta, ut postea docebitur, semper dolori admixtam habet uoluptatem. Sed de his alias; nunc sufficit declarasse quomodo homo toleranda aequo animo mala putat quae iure sibi accidisse recognoscit.

III 3 Secundus locus a uoluntate diuina

Ex quo loco ille secundus rite nascitur, quo itidem mortales curis non magnopere mouentur nec ea intolerabilia ducunt, puta quae uoluntate Dei acciderunt. Haec enim patienter ferunt, uel propter hoc quod ea, quae ab ipso sunt, iusta esse cognoscuntur, uel quia ipsi licet de luto suo disponere uti uult; quoniam, ut sapiens ait:

Sicut lutum in manu figuli, sic homo in manu eius qui creauit se; nec debet lutum figulo dicere: quare me ita formasti? [1]

Ex hac ratione Creusa Aeneam apud egregium poetam consolasse uidetur:

Non haec sine numine diuum

eueniunt; nec te comitem hinc asportare Creusam

fas, haud ille sinit superi regnator Olympi. [1]

Hinc et illud Ouidii est:

"Immensa finemque potentia caeli

Non habet: et quicquid superi uoluere peractum est" [1]

Hinc et Hieronymus:

Resurgere credimus nostros et plangimus: quid faceremus si mori tantummodo praeciperet Deus? Voluntas eius utique sola sufficeret ad solacium cui nullum praeponere iubemur affectum.

et alio loco:

Si luctum horrueris, et te obtulisse Deo pignus deputari poteris, secundum tuum uotum habes post Abraham, si non potes primum, ut, quod ille non dubitauit offerre, tu saltem uidearis de sublato gaudere; ab illo Dominus postulauit, a te tulit; ille iussioni paruit: tu uoluntati consentis; illum per obedientiam illicita lege naturae probauit sibi deuotum: te autem per licitam conditionem mortalitatis annotet gloriosum. Nam si nec uoluntate nec ratione compelleris deuotionis Deo aliquid exhibere, in qua parte Christianum te poterit approbare? [1]

Hic Hieronymus, tametsi alios locos prudenter immisceat, praecipue tamen uoluntati Dei innititur, quam nos huic secundo loco assignauimus.

III 4 Tertius a uoluntate maiorum

Cui quidem et ille finitimus est in quo uel principis uel patris uel alterius, qui in nos potestatem habet, uoluntatem consueuimus assignare. Vt Terentianus ille fecit Dauus, qui uolens inducere Pamphilum ad obsequendum iussis paternis, quae aegre ferebat: "Pater est", inquit, "Pamphile," [1] ac si diceret "non licet tibi eius spernere mandata." Hinc uulgaris illa consolatio orta est: "Patere; oportet; ita Dominus iubet." Quod nimirum ideo ad consolandum ualet quoniam principi licet quaecumque [2] libet. Vnde [3] Isaac, ut refert Ioseph, ubi cognouit se tam diuina quam paterna uoluntate ad mortem deposci, confirmato magnoque animo parenti respondit:

"Iniustus equidem essem, o parens, si uobis duobus auctoribus uitae meae eam reposcentibus denegarem, aut illis, a quibus ipsam acceperam, exigentibus nollem restituere." [1]

His dictis laetus ac gaudens ultro ad aram accessit, non minus parentem quam se ipsum sapientissimo responso consolatus. [1]

III 5 Quartus a uarietate et lege fortunae

Amplius explicare fortunae instabilitatem uarietatemque non parum habet momenti ad mitigandos dolores, ut est illud apud Boethium:

Quid est, o homo, quod te in maestitiam luctumque deiecit: nouum credo aliquod inusitatumque uidisti? Tu fortunam putas erga te esse mutatam: erras. Hi enim semper eius sunt mores, ista ipsius natura; seruauit erga te potius propriam in ipsa mutabilitate constantiam. Talis erat cum blandiebatur, cum tibi false illecebris felicitas alluderet. Deprehendisti caeci numinis ambiguos uultus; quae sese adhuc uelat aliis, tota tibi prorsus innotuit. Si probas, utere moribus, ne queraris; sin perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciose ludentem. Nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis causa esse debuisset. Reliquit enim te quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus. An uero tu pretiosam existimas abituram felicitatem et cara est tibi forma praesens nec manendi fida et, cum discesserit, allatura maerorem? Quod si nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurae quoddam calamitatis indicium? Neque enim, quod ante oculos est situm, sufficit intueri: rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitatis nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo aequo animo tolleres oportet quid intra fortunae aream geritur cum semel iugo eius colla submiseris. Quod si manendi abeundique scribere legem uelis ei, quam tu tibi dominam sponte elegisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbabis quam permutare non possis? Si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret, sed quo flatus impeteret promouereris. Si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares; fortunae te dedisti regendum, dominae moribus oportet obtemperes; tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris. At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, sors esse desistit. [1]

Et paulo post aptissime ipsam fortunam inducit de hac eadem sententia concinne disserentem his uerbis:

An ego sola meum ius exercere prohibeor? Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis condere noctibus: licet anno uultum terrae nunc floribus frugibusque redimere, nunc imbribus frigoribusque confundere: ius est mari nunc strato aequore blandiri, nunc procellis ac fluctibus inhorrescere. Num nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta cupiditas hominum alligabit? Haec nostra uis est, hunc continuum ludimus ludum: rotam uolubili rota uersamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus. Ascende ergo si placet, sed ea lege ne, uti, cum ludicri nostri ratio poscet, descendere iniuriam putes. At tu mores nostros ignorabas? [1]

Pulchre uniuersam fortunae descripsit faciem, [1] ex cuius conditione et natura iure conuicisse unumquemque uidetur casus eius dolendos non esse. Hinc est et illud poetae ad amicum qui pecunias perdiderat: iste casus tritus est et e medio fortunae ductus aceruo. [2] Ideo autem explicatio conditionis fortunae confert ad consolationis officium, quo tristitia lenitur, quoniam per talem fortunae commemorationem inducitur homo ad credendum ea, quae sibi euenerunt, iure quodammodo euenisse nec inde se aliqua iniuria affectum.

III 6 Quintus locus a conditione humana

Quamobrem quinto loco exponere expedit naturam generis humani, cuius proprium est nasci, mori, languere, laborare, aliasque miserias pati. Quo loco Cicero ad consolandum Titium pulchre est usus cum inquit:

Est autem consolatio illa peruulgata quidem maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse meminerimus ea lege natos ut omnibus telis fortunae proposita sit uita nostra, neque est recusandum quominus ea, qua nati sumus, conditione uiuamus. [1]

Quam qui nosse cupit Apuleium audiat qui ait:

Homines esse ratione plaudentes, oratione pollentes, immortalibus animis, moribundis membris, leuibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis corporibus, dissimilibus moribus, similibus erroribus, peruicaci audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca. Sigillatim mortales cuncti, uniuersi genere perpetui, uicissim sufficienda prole mutabiles; uolucri tempore, tarda sapientia, cita morte, querula uita. [1]

Et Seruius Sulpicius ad Ciceronem ipsum de morte filiae consolando ait:

si hoc tempore non diem suum obiisset, paucis tamen post annis ei moriendum fuisset, quoniam homo nata fuerat. [1]

Et Menander Trophimum consolando: "Si enim", inquit, "te solum hac conditione ex omnibus hominibus, Trophime, genuisset mater tuo ut nutu omnia succederent idque quis deus promiserit tibi, merito id aegre feres, quin te deceptum sentires indignis modis; sed si, quibus legibus nos sumus, isdem (ut tragice loquar) communem traxisti aera, ferenda haec melius et putanda ratione sunt. [1]"

Tale quid et Euripides scribit:

Mortalis nemo est quem non attigit morbique

dolorque; multi humandi sunt liberi,

rursumque creandi. Mors est futura omnibus.

Quae generi humano angorem nequaquam afferre habetur

reddenda est terra terrae: tum uita omnibus

metenda ut fruges. [1]

Hinc et ille cui dictum est: "Morieris", sapientissime respondit: "Hac conditione intraui ut exirem." [1] et alia similia, quae superius adduximus, ex conditione humana sumpta.

Huc et illud spectat Hieronymi ad Heliodorum episcopum:

Xerxes ille rex potentissimus qui subuertit montes, maria constrauit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem et innumerabilem uidisset exercitum flesse dicitur quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset. O si possemus in talem ascendere speculam de qua uniuersam terram sub nostris pedibus cernemus, iam tibi ostenderem totius mundi ruinas, gentes a gentibus et regnis regna collisa, alios torquere, alios necari, alios absorbi fluctibus, alios ad seruitutem trahi, hic nuptias, ibi plantum, illos nasci, istos mori, alios affluere diuitiis, alios mendicari, et non Xerxis tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui nunc uiuunt, in breui spatio defuncturos. Vincitur sermo rei magnitudine et minus est omne quod dicitur. [1]

Haec uero [1] cur ad tollendum maerorem ualeant? Inde quod superiori loco in causa est, id est inusitatum eis nouumque aut iniustum acciderit nihil, sed quae ipsa humanae naturae fert conditio.

III 7 Sextus locus a societate.

Huic loco uicinus ille est quo monstramus non esse hunc aut primum aut solum qui talia sustineat, sed multos habere socios. Hanc rationem pulchre Mantuanus attigit illo carmine quo Iouem induxit Herculem de morte Pallantis consolantem:

Tum genitor natum uerbis affatur amicis:

"Stat sua cuique dies, breue et irreparabile tempus

omnibus est uitae; sed famam extendere factis,

hoc uirtutis opus. Troiae sub moenibus altis

tot nati cecidere deum; quin occidit una

Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum

fata uocant metasque dati peruenit ad aeui." [1]

Sic et Iuuenalis ait amico:

Si nullum in terris tam detestabile factum

ostendis, taceo nec pugnis cedere pectus

te ueto nec plana faciem contundere palma.

Sed si cuncta uides simili fora plena querela,

si decies lectis diuersa in parte tabellis

uana superuacui dicunt chirographa ligni,

arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps

sardonichis loculis quae custoditur eburnis,

te nunc, delicias, extra communia censes

ponendum, quia tu gallinae filius albae,

nos uiles pulli nati infelicibus ouis? [1]

et Homerus:

Namque nimis multos atque omni luce carentes

cernimus ut nemo possit maerore uacare.

Quo magis est aequum tumulis mandare peremptos

firmo animo et luctum lacrimis finire diurnis. [1]

Vanus est enim dolor, ut sapientissime inquit Hieronymus, "qui nec primus uidetur esse nec solus." [1] Hinc et philosophia ait apud Boethium:

delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conquereris. Quis est enim tam compositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum conditio bonorum et quae uel numquam tota prouenit, numquam perpetua subsistat. Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis. Hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus mallet esse ignotus. Ille utroque circumfluus uitam caelibem deflet. Ille nuptiis felix, orbus liberis alieno censum nutrit heredi. Alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus illacrimat. Idcirco nemo facile cum fortunae suae exemplo concordat; inest enim singulis quod inexpertus ignoret, et expertus exhorreat. [1]

Quo loco plurimum confert illorum enumeratio qui simili infortunio afflicti sunt, ut Cicero se fecisse Seruio scribit nominans Quintum Maximum, qui filium consularem uirum et magnis rebus gestis amisit, et L. Paulum, qui duobus septem diebus orbatus est, et M. Catonem, qui summo ingenio summaque uirtute filium perdidit. [1] Idem fecit [2] et Hieronymus ad uirginem in exilium missam ita scribens:

Sed cur ego te ad tribulationis patientiam humanis aut praesentis uitae prouocare conor exemplis, cum nullum paene sciamus fuisse sanctorum qui procellosum huius temporis agonem absque tribulationis tempestate transierit et tantorum odia insectationemque pertulerit, quantos uitae suae dissimilitudine castigauerit. [1]

Castigare enim alium uidetur quisquis ab eius conuersatione dissentit. Et incipiens a primo iustorum Abel inuidiam ipsius impias persecutiones cedemque fraternam diligentissime exsequitur. Inde eius persecutionis iniquissime sortem exaggerans, unde ea liber esse non potuit cum tantum unum haberet inimicum: per hoc admonens uniuersos mortales rationabilius, immo et necessario tribulationibus esse additos, quippe qui tot inimicos haberent quot extraneos, quorum cum ingens sit multitudo, impossibile uidetur ut se quis ab eis uel defendere queat uel custodire, quandoquidem Abel unius insidias et odia nequiuerat euitare. Hinc transit ad Abraham illum patriarcharum sanctissimum, eiusque aduersitates carptim perstringendo mirificis conspergit floribus. Simili ratione calamitates Isaac prosequitur, cui subnectit acerbitates Iacob et ueritus sermonis prolixitatem in Ioseph iniuriis finem orationi imponit. In aliis quoque consolatoris epistulis eius paene omnibus exemplorum adhibet patrocinium.

Et Antimachus, poeta minime contemnendus, dum se ipsum consolari cuperet de coniugis morte, hoc solo ac perpetuo loco usus est, siquidem elegiam ex uxoris nomine Lydem, in [1] qua cunctas heroum calamitates recensuit. Et recte sane; enumeratio enim exemplorum, ut Cicero in Tusculanis quaestionibus scribit, magnopere luctum leuat,

ut ille, qui maeret, ferendum id censeat quod uideat multos moderate et tranquille tulisse. [1]

III 8 Septimus locus a necessitate

Quod si ita est, locus ergo a necessitate praecipue ad mitigandum laborem erit accommodatus; ut ostendas quam stultum sit iniquius ferre eas res quas aliter tenere non uales. Ideo Seneca ait: Stultum est timere quod uitare non possis, et Hieronymus ad Tyrasium: Non tam grauiter eos casus feramus quos nullo modo euitare possimus. [1]

Ex hac ratione apud Vergilium uxor Aeneam increpat frustra lacrimantem:

Quid tantum iuuat insano indulgere amori,

o dulcis coniunx? [1]

Ex hoc genere et illud Terentianum est:

quando non potest fieri id quod uis,

id uelis quod possis. [1]

Hinc est et quod uulgo lamentanti flentique dicimus: "Quid tandem facies? Iam actum est; restitui res nequit. Pone inanes lacrimas", aut "Siquid lacrimis recuperari restaurariue potest, multi praesto erunt qui te maxima earum copia iuuabunt". Hac ratione comicus Graecus usus est cum inquit:

Si malorum medicamentum lacrimae essent semperque flens a labore quiesceret, aurum pro lacrimis penderemus; nunc uero molestiae has nec respiciunt nec intendunt, here, sed siue fleas siue non, eandem tamen ingrediuntur uiam. [1]

Ista atque alia eiusmodi apud prudentes animos multum angorem sedare consueuerunt.

III 9 Octauus locus a diligentia.

Et illud quoque, quod huic simile est, quando contingit, plurimum momenti habet ad leuandum maerorem: hoc est cum quis uel in tuendis opibus uel uitas liberorum uel dignitate uel aliud quodcumque [1] bonorum omnem diligentiam adhibuit et nihilominus retinere nequiuit. Hinc et se ipsos homines in tali iactura plerumque consolari solent dicentes: "Feci quicquid et potui et debui, res aliter teneri non potuit; saltem non mea culpa hoc mihi accidisse quisquam poterit causari."

III 10 Nonus locus ab honesto

Amplius leue fit malum, immo uel ingens iactura pro lucro computatur, quae in honesto ac digno loco accepta est aut a forti magnaue auctoritate uiro. Hac ratione mortem illorum qui fortissime pro patria, legibus, libertate, honore, dignitate pugnando mortem potius expetendam quam dolendam esse dicere consueuimus. Similiter et fortunarum detrimenta quae iusto [1] honestoque periculo sunt accepta. Proinde laudatur illa praeclara ducis Leonidae uox qua commilitones suos ad honestam mortem pro patria oppetendam cohortatus est. "Pergite animo forti," inquit, "Lacedaemonii, hodie apud inferos fortasse cenabimus." Quam animosam adhortationem non minus strenui facto compleuerunt. [2]

Praedicatur in toto orbe Codri regis Atheniensium insignis casus; qui se ultro hostibus seruili ornatu mactandum obiecit, cum edictum in castris aduersariorum esset, ne quis regem uulnere appeteret, propterea quod oraculum ex Delphis declarauerat illum uictorem exercitum fore cuius rex in acie occubuisset. [1] Quis Curtii, Romani adolescentis nobilissimi interitum felicissimum non appellat, qui cum equo armatus pro salute patriae teterrimum in antrum sponte insiliit? Aut duorum illorum fratrum Carthaginiensium qui Philaeni nuncupabantur digna memoria quanto in honore apud uniuersos habetur, qui uoluntaria morte fines patriae uersus Cyrenas latissime extenderunt? [2] Dimitto enumerare gloriosam Epaminondae mortem, Harmodii, Aristogitoni, Themistoclis, Bruti, et aliorum ducum clarissimorum tam Graecorum quam Latinorum nec non etiam barbarorum, cum apud hos omnes non solum duces aut alias singulares personas, uerum etiam et totos exercitus certae morti sese deuouisse legimus et, quae imbecillioris sunt sexus, feminae pleraeque magnanimitate simili uiros aequauerunt; quarum nomina longum esset recensere, nedum [3] facta. Tales igitur casus nullus umquam licet ignauissimus aut effeminatissimus luxit aut lamentis est prosecutus, sed potius honoribus laudibusque immensis. Hinc illud Pallantis est:

Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis,

aut leto insigni,

et illud Aeneae ad Lausum:

Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:

Aeneae magni dextra cadis.

et illud:

At non, Euandre, pudendis

uulneribus pulsum aspicies nec sospite dirum

optabis nato funus patri. [1]

Hac ratione et Xenophon se ipsum est consolatus, cui sollemne sacrificium peragenti cum nuntiatum esset filium eius apud Mantineam in proelio cecidisse, paululum conuersus: "Quonam modo?" interrogauit ac, ubi accepit fortissime pugnantem, coronam capiti reposuit, numina, quibus sacrificabat, testatus maiorem se ex uirtute filii uoluptatem suscepisse quam ex morte dolorem, [1] itaque ceptum sacrificium constantissimo animo persoluit.

Simile huic, sed quanto sexu infirmior, tanto uirtute ualidior illa Lacaena mulier fecit, quae postquam accepit nuntium mortis filii strenuissimi, nullos femineos edidit eiulatus, immo nec illacrimata est, uerum laeto constantique uultu respondit: "Diis equidem ingentes ago gratias quod talem genuerim qui mortem ob patriam oppetere non dubitauit. [1]"

Hoc animo in iactura suorum et alii multi fuerunt esseque omnes debent qui turpi utilitati honestum damnum anteponunt, uel, ut uerius dicamus, qui illud utilissimum putant quod constat esse honestissimum, nec lucrum ullum absque [1] honestate suscipiunt, quippe quam unam et ducem et comitem ipsius recte arbitrantur.

"Ad ferendum igitur dolorem", ut Cicero ait, "placite atque sedate plurimum profuit toto pectore cogitare quam id honestum sit. Sumus enim natura, ut ante dixi – dicendum enim est saepius – studiosissimi appetentissimique honestatis. Cuius si quando quasi lumen aliquod aspexerimus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti. Ex hoc cursu atque impetu animorum ad ueram laudem atque honestatem illa pericula adeuntur in proeliis. Non sentiunt uiri fortes in acie uulnera, uel si sentiunt, sed mori malunt quam tantummodo de dignitatis gradu dimoueri. Fulgentes gladios hostium uidebant Decii cum in aciem eorum irruebant. His leuabat omnem uulnerum metum nobilitas mortis et gloria. Num ingemuisse Epaminondam putas cum sanguine uitam effluere sentiret? Imperantem enim patriam Lacedaemoniis relinquebat quam acceperat seruientem. Haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum. [1]"

– et paulo post:

Omninoque omnes clari nobilitatique labores contemptu fiunt etiam tolerabiles. Videmusne ut apud quos eorum ludorum, qui gymnici nominantur, magnus honos sit, nullum ab his, qui in id certamen descendant, deuitari dolorem. Apud quos autem uenandi et equitandi laus uiget, qui hanc petescunt, nullum fugiunt dolorem. Quid de nostris ambitionibus, quid de cupiditate honorum loquar; quae flamma est per quam non cucurrerint hi qui haec olim punctis singulis colligebant? Itaque semper Africanus Socraticum Xenophontem in manibus habebat, cuius imprimis laudabat illud quod diceret eosdem labores non esse aeque graues imperatori et militi, quod ipse honos laborem leuiorem faceret imperatori. [1]

Ex his igitur satis perspicuum esse potest qua re et quo modo uniuersae aerumnae cunctique labores et dolores, si honestate condiantur, animis egregiis dulcescunt facilesque fiunt. Hinc Cicero ad Lentulum ait:

Illustrabit, mihi crede, tuam dignitatem hominum iniuria. [1]

Et Ouidius uxorem aptissime consolatur:

Nec tibi, quod saeuis ego sum Iouis ignibus ictus,

purpureus molli fiat in ore pudor.

Sed magis in curam nostri consurge tuendi

exemplumque mihi coniugis esto bonae,

materiamque tuis tristem uirtutibus imple:

ardua per praeceps gloria uadit iter.

Hectora quis nosset felix si Troia fuisset?

Publica uirtutis per mala facta uia est.

Ars tua, Typhi, iacet si non sint aequore fluctus,

si non sint homines ars tua, Phoebe, iacet.

Quae latet inque bonis cessat non cognita rebus,

apparet uirtus arguiturque malis.

Dat tibi nostra locum tituli fortuna caputque

conspicuum pietas quae tua colat, habet.

Vtere temporibus quorum nunc minime freta es

et patet in laudes area magna tuas. [1]

Quo carmine uide quaeso quam prudenter uxoris aerumnas leuat atque ad alias etiam grauiores fortiter ferendos scite armat, declarando ex his ipsius calamitatibus amplissimam dari materiam, in qua uirtus eius cognoscatur eluceatque si casibus mariti non frangatur; quin immo ipsi in tantis necessitatibus constituto operam suam uiriliter nauare non cessauerit. Sic et nos mulieri uiro suo orbatae aut filio, cui parens ademptus est, dicere consueuimus: "Venit tempus in quo tua uirtus cognoscetur et quid ualeas ostendatur; hucusque alterius ope tutatus gubernatusque uixisti securus, nunc tibi in te ipso spes omnis relicta est: fac te uirum probes. Tempestas gubernatorem et stricta acies militem probat. Vir quoque fortis miseria examinatur."

Hae consolationes omnes ad laudem inuitant, habentque locum dumtaxat in publicis aut apertis casibus, et qui in conspectu populi sunt constituti; ceterum quid de priuatis occultisque dicemus malis et quae intra cubiculum uel domus uel cordis patimur? Sed consolatori sapienti nec in his quidem consolandi deerit ratio.

Nam etsi homo ex suis aduersitatibus nihil aliud referat emolumenti, illud tamen unum ac maximum esse debet ut per tolerantiam malorum potissimam uirtutum fortitudinem acquirat. Quam procul dubio nemo umquam nisi multis grauioribus perpessis malis assequi potuit. Vnde Seneca recte aegrotum est consolatus dicens:

Non in mari tantum aut in proelio uir fortis apparet; exhibetur et in lectulo uirtus. [1]

Nec te moueat quod uirtus tua in obscuro degit nec per ora populi uolitet; eo enim, ut santissime [1] ait Cicero, pulchrior est et magis integra si uacet populo, neque plausum captans se tamen ipsa delectet, neque ullum theatrum uirtute et conscientia maius est.

Sic ergo, ut diximus, honestate mala tolerabiliora fiunt.

III 11 Decimus locus ab utili

Verum enimuero, quoniam maior mortalium pars utile potius quam honestum sectatur, idcirco ad sedandum leuandumque uniuersum angorem aut dolorem locus ab utili est potentissimus. An non uidemus agricolas, pastores, fabros, aliosque operatores sub quibus ponderibus aut quali aestu uel gelu cantantes desudare grauissimumque opus hilari animo peragere? Aut negotiatores, nautae, latrunculi, praedones, quae non adeunt certissima discrimina, quos non perferunt libentissime labores ex quibus lucri aliquid se relaturos arbitrantur? Similiter et militum ducumque genus uel impensas uel inediam, sitim, uigilias, uulnera, cedes referrem, quibus utilitatis gratia sponte se dedunt atque haec cuncta iocundissima putant si optata praeda uel desideratis spoliis potiri concedatur. [1] Deinde quis non uidet languentes et imbecillioribus uiribus morbis confractos, quas acerbissimas amarissimasque potiones, collisiones, uncturas, cauteria, sectiones, aliaque asperrima medendi genera aequo animo perferant [2] spe recuperandae sanitatis adductos? Postremo quis est omnino omnium hominum qui uel leuiter [3] ingemiscat etiam maximis aut detrimentis aut laboribus ex quibus non dubitat magnam se emolumentum consecuturum? Suauis enim omnis quaestuosus labor et, quicquid amaritudinis opus habet, temperat spes lucri; quod intelligens apud apud nobilissimum poetam Aeneas ad socios ait:

Per uarios casus, per tot discrimina rerum

tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas

ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.

et addit:

Durate et uosmet rebus seruate secundis:

forsan et haec olim meminisse iuuabit. [1]

Hieronymus [1] ad uirginem scribens in exilium missam ex hac praecipue ratione ipsam consolatur, ita hunc locum tractans ut neque elegantius neque doctius neque prudentius quicquam uel fieri possit uel cogitari. Vnde ne et diuinum illud ingenium sua laude fraudarem et studiosis clarissimum imitandi exemplum proponerem, non putaui superfluum aut absurdum totum illum locum uerbis ipsius in medium afferre.

"Ita ergo", inquit, "nos quoque iocundos ac laetos esse oportet dum spei nostrae signa conspicimus, cum probatores eius sumimus, cum per mala praesentia futura bona indubitatae fidei manibus iam teneamus. Siquidem et dictum est: Salus nostra in tempore tribulationis. Nullam ergo debet generare tristitiam, qualecumque id est, quod maximam uidet significare laetitiam. Est enim ille superbus, aut inuidus, aut sui fastidiosus boni, quem eius probatio reddit tristiorem. Dicit enim in euangelio Dominus: Vos lugebitis et flebitis, mundus autem gaudebit. Vos contristabimini, sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. Amplectenda est ergo tristitia quae gaudium parit et cum eius materia est consideranda quia saepe per dulcedinem fructus placet quod amarum horruit in radice. Et iterum ait Dominus: Haec locutus sum uobis ut in me pacem habeatis. In hoc autem mundo passuram habebit nisi ut tanta in nobis sit eius pollicitationis credulitas ut, cum mala mundi patiamur, futurae spei fiducia in summa pace nos esse credamus tantaque in nobis sit futurorum fides quod omnino non sentiamus nos sustinere illa quae patimur, sed ea potius arbitremur iam obtinere quae credimus. Siquidem dictum est Vnde totum nos in futuro habere cognoscimus spe salui facti sumus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Ad hoc igitur tantam in nobis fidei stabilitatem Dominus esse desiderat ut et uerius [1] esse quod credimus quam quod patimur iudicemus et uerius habeamus speranda quod sensibilia et praesentes angustias non sentiamus dum in futuram spem tota animi intentione protendimus. At si bellator aliquis dolorem uulneris aut contemnat aut nesciat, dum omnibus uiuacitatis sensibus solam uidetur cogitare uictoriam. Nam et qui tempore hiemis uadit ad balneas prius asperitatem frigoris nudus patienter excipit quia eum secutura calefactio consolatur; ita certa spes rem uincit instantem, ut illud quodammodo esse incipiat quod futurum est, et desinat esse quod praesens est. "Vt in me", inquit Dominus "pacem habeatis", hoc est dicere: firmius uobis sit quod in me est, qui semper sum, quam quod in temporali geritur mundo, quia mundus transibit et malitia quaecumque agitur, in ipso finietur. Pax uero mea nulla umquam defectione temporis soluetur. Et alibi dicit: Mulier cum parit tristitiam habet quoniam uenit dies eius, cum autem peperit puerum, non meminit iam passurae propter gaudium quia natus est homo in mundo. Et uos nunc quidem tristitiam habetis, sed tristitia uestra uertetur in gaudium. Iterum autem uidebo uos et gaudebit cor uestrum et gaudium uestrum nemo tollet a uobis. Aptissimum namque ad comparationem praesentium et futurorum gaudiorum praegnantis mulieris induxit exemplum; quae quamuis causam partus non absque ingenti sciat dolore transire, quia auiditate nimia liberos cupit, dolores tormentum spernit dum, quod satis diligit, concupiscit et ante gaudet ex prole quam contristetur ex partu, nec recusat fecunditatis exordia, quamuis certa sit ea non absque magnis angoribus euentura, quoniam, dum maius gaudium cogitat, tristitiae curas amplectitur. Sic et in omnibus paene rebus humanis difficile potest esse laetitiam nisi tristitia ante praecessit. Et amaritudo praesentis doloris commodat amplius gaudia secutura: sic quidem pretiosior salubritas est, quae post languoris recuperatur incommodum et a qualibet maiore spe laboris necessitate ad ampliorem solet felicitatem uenire. Sic qui litterarum scientiam desiderat habere, si discendi non susceperit taedia, peritiae gaudia adipisci non poterit. Nec cuiuslibet eruditionis quisquam habere poterit gloriam nisi aestus fuerit ante perpessus. Agricola quandoque de ubertate frugum laetari non poterit nisi prius terram multo labore confecerit et tanto magis prosperitatis spem congerit, quanto se amplius desudasse cognouerit et de labore impenso sperat ubertatis augumentum. Quicquid in creaturis paene omnibus ita esse cognoscimus illic maiorem fructum gigni ubi onerosae acerbitatis cura praecesserit. Nam et aestatis et autumni temporis, quae tempora ministra sunt frugum, sterilitatem nimiam nonnumquam hiemis lenitas intulit, cum fecunditatem maximam frigoris saepe praestiterit austeritas, et quicquid clementia ueris resoluit, spem ubertatis amisit. Arbores uero ipsae tanto numerosiore grauantur fructo quanto acerbioris frigoris uiolentia reprimuntur, cum praecoquos flores oportuna castigatio refrenando ad periculum festinare non patitur; utile impedimentum pruinae et quod reprimit non obserat, sed includit. At uero si paulo clementius extiterit imbrium, quanto luxuriant prius in disciplina ? festinatione, tanto post fructibus deseruntur cum futurae uires importuno tempore consumuntur. Semina quoque ipsa terrae iacta atque commissa quanto glaciali frigore arcente tardius surgunt in frugem utili radice proficuunt, ac tanto post modum amplioribus fructibus praegrauata curuantur. Nauigantibus quoque ipsis longae serenitatis spem pollicetur nimis ualida ac diuturna tempestas. Sic et omnium fere creaturarum specie difficile exultatio aliqua nisi maerore praeeunte succedit. Quae cum ita sint, aequanimiter ferre conuenit, etiam si nos tribulationum imbribus ac dolorum asperioris hiemis procella concusserit; tanto ampliorem aestatis fructum delaturi, quanto in praesenti frigore uitam habere contingerit acriorem. Digerit enim austeritate, qua poterat reseruare, quicquid primo impetu erumpit in exitum. Nec ulla nos insurgens pelagi debet terrere tempestas cum uentura sit etiam numquam finienda tranquillitas. Domini est enim illa uox dicentis: Beati estis cum uos maledixerint et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos; gaudete et exultate, quia merces uestra copiosa est in caelis. Quisquis enim mercedis et beatitudinis suae curas non cum ingenti gaudio suscipit, certum est hunc aut infidelitate aut imperitia laborare. Optandum est etiam, quamuis sit amarum, quod lucrum parit et cum laetitia maiore sumendum quicquid ampliorem potest generare mercedem. Nec congestio laboris euitanda est quae est augumentatio commodorum. Sic namque negotiator amplioris quaestus cura nec maria pertimescit nec terrena discrimina, quae interdum etiam causae solent esse damnorum, et propter maioris lucri spem nauigationis et peregrinationis incommoda libenter assumit. Quia quamuis magnus, facile contemnitur labor ubi non tam laboris quantitas quam eius utilitas cogitatur, et si id fieri propter temporalia et incerta lucra conspicimus, quid nobis propter aeterna et sine ulla ambiguitate uentura sit agendum, cogitemus. Nam cum illorum lucra insidiae uel pericula praecedant, similiter nostra commoda dispendiis cumulantur et sub periculo feliciora contingunt. Quae commoda ui tantum tribulationes non minuunt ut etiam mors possit propter illa contemni, siquidem pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius." [2]

Haec Hieronymus [1]. Hoc loco pulchre adicere poteris quomodo clementissima illa diuina prouidentia uniuersa flagella sua, quibus concutit mortales, ad utilitatem patientum semper fere dispensat. Nam ut [2] ait is ipse diuus orator Marcellam de aegrotatione Blesillae consolando:

Abraham tentatur in filio et fidelior inuenitur. Ioseph in Aegyptum uenditur ut patrem pascat et fratres. Ezechias uicina morte terretur ut fusus in lacrimas quindecim annorum proteletur spatium ad uitam. Petrus apostolus Domini passione concutitur ut amare flens audiat: Pasce oues meas. Paulus lupus rapax et Beniamin adolescentior in extasi creatur ut uideat et repentino tenebrarum horrore circumdatus Dominum uocat quem dudum ut hominem persequebatur. [1]

Denique nullum est calamitatis genus quod diuina maiestas summa ratione non distribuat atque alios uerberibus emendat, ut sororem Moysi Mariam; alios exercet, ut Iob; alios cohibet, ne uirtutem eorum per lasciuiam efflui sinat, ut Paulum, cui datus est stimulus carnis ad colaphizandum, ne multitudo reuelationum ipsum extolleret.

Plerosque etiam Deus fatigat, ut erudiat, laboribus quos quiete et prosperitate imprudentiores uidet effectos. Sic Israhelitas per immissionem serpentum compulit peccatum suum recognoscere. Sic et Dauid pestilentiae flagello edoctus est quod piaculum in enumeratione populi perpetrasset. Vnde delictum suum recognoscens cantabat:

Bonum mihi Domine quod humiliasti me ut discam iustificationes tuas.

Vexatio enim, ut scriptum est, dat intellectum. [1]

Omnes itaque istas utilitates poterit prudens consolator ad desolatum aut afflictum referre atque, ut eas speret, animum inducere ipsius.

Hi duo loci postremi idonei sunt ad consolandum quoniam tanta est laudis utilitatisque apud homines uoluptas ut uel grauissimas molestissimasque aegritudines prae amore ac dulcedine eius contemnat. Vnde quibusdam forte uideri poterunt ista [1] magis ad Epicuri rationem, quam ad calcem reiecimus, pertinere, propterea quod diuerti quodammodo animus per eorum uoluptatem a dolore uidetur. Verum si omnem locum, qui uoluptatem aut aliquam iocunditatem ingerit, Epicuro deputabimus, nullus fere erit quem aliis relinquere possimus; quandoquidem nullus est qui non aliqua demulceat uoluptate. Istae enim duae animi affectiones, uoluptas scilicet et tristitia, perpetui comites sunt omnium quaecumque animum possunt perturbare. Neque ulla est perturbatio animi, teste Aristotele, quam [2] e uestigio aut uoluptas aut tristitia non consequatur.

Et licet isti duo loci, de quibus loquimur, qui ab utili et honesto ducuntur, uoluptatem non solum post se trahant sed etiam principaliter gignant, tamen alii sunt propiores magisque accommodati [1] et ad diuertendum dolorem aut maerorem conuenientiores, ut postea docebimus, cum ad genus illud consolandi perueniemus. Tametsi, ut ab initio testati sumus, magis hoc in opere curandum duximus res illas, quae ad officium consolandi faciunt, tradere, quam illa subtiliora dialectica ratione de earum differentiis aut generibus disputare. Ista quippe non est praesentis negotii speculatio nec ad leuandum cuiuspiam luctum [2] satis idonea, ad quod propositum praesens iste labor noster pergit.

Hi sunt igitur loci praecipui, quantum meo ingenio colligere licuit, quae [1] mitigare anxietates molestiasque animi ualent. Fuerunt autem numero decem, ut puta: ab iusto, a uoluntate Dei, a uoluntate principis uel maioris, a conditione fortunae, a conditione humana, a societate, a necessitate, a diligentia, ab honesto et ab utili. Et haec omnia ad secundam rationem consolandi spectant.

Nunc ad ea ueniamus quae sunt tertiae rationis propria.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.