Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Verum enimuero, quoniam maior mortalium pars utile potius quam honestum sectatur, idcirco ad sedandum leuandumque uniuersum angorem aut dolorem locus ab utili est potentissimus. An non uidemus agricolas, pastores, fabros, aliosque operatores sub quibus ponderibus aut quali aestu uel gelu cantantes desudare grauissimumque opus hilari animo peragere? Aut negotiatores, nautae, latrunculi, praedones, quae non adeunt certissima discrimina, quos non perferunt libentissime labores ex quibus lucri aliquid se relaturos arbitrantur? Similiter et militum ducumque genus uel impensas uel inediam, sitim, uigilias, uulnera, cedes referrem, quibus utilitatis gratia sponte se dedunt atque haec cuncta iocundissima putant si optata praeda uel desideratis spoliis potiri concedatur. [1] Deinde quis non uidet languentes et imbecillioribus uiribus morbis confractos, quas acerbissimas amarissimasque potiones, collisiones, uncturas, cauteria, sectiones, aliaque asperrima medendi genera aequo animo perferant [2] spe recuperandae sanitatis adductos? Postremo quis est omnino omnium hominum qui uel leuiter [3] ingemiscat etiam maximis aut detrimentis aut laboribus ex quibus non dubitat magnam se emolumentum consecuturum? Suauis enim omnis quaestuosus labor et, quicquid amaritudinis opus habet, temperat spes lucri; quod intelligens apud apud nobilissimum poetam Aeneas ad socios ait: Per uarios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. et addit: Durate et uosmet rebus seruate secundis: forsan et haec olim meminisse iuuabit. [1] Hieronymus [1] ad uirginem scribens in exilium missam ex hac praecipue ratione ipsam consolatur, ita hunc locum tractans ut neque elegantius neque doctius neque prudentius quicquam uel fieri possit uel cogitari. Vnde ne et diuinum illud ingenium sua laude fraudarem et studiosis clarissimum imitandi exemplum proponerem, non putaui superfluum aut absurdum totum illum locum uerbis ipsius in medium afferre. "Ita ergo", inquit, "nos quoque iocundos ac laetos esse oportet dum
spei nostrae signa conspicimus, cum probatores eius sumimus, cum per mala
praesentia futura bona indubitatae fidei manibus iam teneamus. Siquidem et dictum
est: Salus nostra in tempore tribulationis. Nullam ergo debet generare tristitiam,
qualecumque id est, quod maximam uidet significare laetitiam. Est enim ille
superbus, aut inuidus, aut sui fastidiosus boni, quem eius probatio reddit
tristiorem. Dicit enim in euangelio Dominus: Vos lugebitis et flebitis, mundus
autem gaudebit. Vos contristabimini, sed tristitia uestra conuertetur in gaudium.
Amplectenda est ergo tristitia quae gaudium parit et cum eius materia est
consideranda quia saepe per dulcedinem fructus placet quod amarum horruit in
radice. Et iterum ait Dominus: Haec locutus sum uobis ut in me pacem habeatis. In
hoc autem mundo passuram habebit nisi ut tanta in nobis sit eius pollicitationis
credulitas ut, cum mala mundi patiamur, futurae spei fiducia in summa pace nos
esse credamus tantaque in nobis sit futurorum fides quod omnino non sentiamus nos
sustinere illa quae patimur, sed ea potius arbitremur iam obtinere quae credimus.
Siquidem dictum est Vnde totum nos in futuro habere cognoscimus spe salui facti
sumus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Ad hoc igitur tantam in nobis fidei
stabilitatem Dominus esse desiderat ut et uerius [1] esse quod credimus quam quod patimur iudicemus et uerius
habeamus speranda quod sensibilia et praesentes angustias non sentiamus dum in
futuram spem tota animi intentione protendimus. At si bellator aliquis dolorem
uulneris aut contemnat aut nesciat, dum omnibus uiuacitatis sensibus solam uidetur
cogitare uictoriam. Nam et qui tempore hiemis uadit ad balneas prius asperitatem
frigoris nudus patienter excipit quia eum secutura calefactio consolatur; ita
certa spes rem uincit instantem, ut illud quodammodo esse incipiat quod futurum
est, et desinat esse quod praesens est. "Vt in me", inquit Dominus "pacem
habeatis", hoc est dicere: firmius uobis sit quod in me est, qui semper sum, quam
quod in temporali geritur mundo, quia mundus transibit et malitia quaecumque
agitur, in ipso finietur. Pax uero mea nulla umquam defectione temporis soluetur.
Et alibi dicit: Mulier cum parit tristitiam habet quoniam uenit dies eius, cum
autem peperit puerum, non meminit iam passurae propter gaudium quia natus est homo
in mundo. Et uos nunc quidem tristitiam habetis, sed tristitia uestra uertetur in
gaudium. Iterum autem uidebo uos et gaudebit cor uestrum et gaudium uestrum nemo
tollet a uobis. Aptissimum namque ad comparationem praesentium et futurorum
gaudiorum praegnantis mulieris induxit exemplum; quae quamuis causam partus non
absque ingenti sciat dolore transire, quia auiditate nimia liberos cupit, dolores
tormentum spernit dum, quod satis diligit, concupiscit et ante gaudet ex prole
quam contristetur ex partu, nec recusat fecunditatis exordia, quamuis certa sit ea
non absque magnis angoribus euentura, quoniam, dum maius gaudium cogitat,
tristitiae curas amplectitur. Sic et in omnibus paene rebus humanis difficile
potest esse laetitiam nisi tristitia ante praecessit. Et amaritudo praesentis
doloris commodat amplius gaudia secutura: sic quidem pretiosior salubritas est,
quae post languoris recuperatur incommodum et a qualibet maiore spe laboris
necessitate ad ampliorem solet felicitatem uenire. Sic qui litterarum scientiam
desiderat habere, si discendi non susceperit taedia, peritiae gaudia adipisci non
poterit. Nec cuiuslibet eruditionis quisquam habere poterit gloriam nisi aestus
fuerit ante perpessus. Agricola quandoque de ubertate frugum laetari non poterit
nisi prius terram multo labore confecerit et tanto magis prosperitatis spem
congerit, quanto se amplius desudasse cognouerit et de labore impenso sperat
ubertatis augumentum. Quicquid in creaturis paene omnibus ita esse cognoscimus
illic maiorem fructum gigni ubi onerosae acerbitatis cura praecesserit. Nam et
aestatis et autumni temporis, quae tempora ministra sunt frugum, sterilitatem
nimiam nonnumquam hiemis lenitas intulit, cum fecunditatem maximam frigoris saepe
praestiterit austeritas, et quicquid clementia ueris resoluit, spem ubertatis
amisit. Arbores uero ipsae tanto numerosiore grauantur fructo quanto acerbioris
frigoris uiolentia reprimuntur, cum praecoquos flores oportuna castigatio
refrenando ad periculum festinare non patitur; utile impedimentum pruinae et quod
reprimit non obserat, sed includit. At uero si paulo clementius extiterit imbrium,
quanto luxuriant prius in disciplina Haec Hieronymus [1]. Hoc loco pulchre adicere poteris quomodo clementissima illa diuina prouidentia uniuersa flagella sua, quibus concutit mortales, ad utilitatem patientum semper fere dispensat. Nam ut [2] ait is ipse diuus orator Marcellam de aegrotatione Blesillae consolando: Abraham tentatur in filio et fidelior inuenitur. Ioseph in Aegyptum uenditur ut patrem pascat et fratres. Ezechias uicina morte terretur ut fusus in lacrimas quindecim annorum proteletur spatium ad uitam. Petrus apostolus Domini passione concutitur ut amare flens audiat: Pasce oues meas. Paulus lupus rapax et Beniamin adolescentior in extasi creatur ut uideat et repentino tenebrarum horrore circumdatus Dominum uocat quem dudum ut hominem persequebatur. [1] Denique nullum est calamitatis genus quod diuina maiestas summa ratione non distribuat atque alios uerberibus emendat, ut sororem Moysi Mariam; alios exercet, ut Iob; alios cohibet, ne uirtutem eorum per lasciuiam efflui sinat, ut Paulum, cui datus est stimulus carnis ad colaphizandum, ne multitudo reuelationum ipsum extolleret. Plerosque etiam Deus fatigat, ut erudiat, laboribus quos quiete et prosperitate imprudentiores uidet effectos. Sic Israhelitas per immissionem serpentum compulit peccatum suum recognoscere. Sic et Dauid pestilentiae flagello edoctus est quod piaculum in enumeratione populi perpetrasset. Vnde delictum suum recognoscens cantabat: Bonum mihi Domine quod humiliasti me ut discam iustificationes tuas. Vexatio enim, ut scriptum est, dat intellectum. [1] Omnes itaque istas utilitates poterit prudens consolator ad desolatum aut afflictum referre atque, ut eas speret, animum inducere ipsius. Hi duo loci postremi idonei sunt ad consolandum quoniam tanta est laudis utilitatisque apud homines uoluptas ut uel grauissimas molestissimasque aegritudines prae amore ac dulcedine eius contemnat. Vnde quibusdam forte uideri poterunt ista [1] magis ad Epicuri rationem, quam ad calcem reiecimus, pertinere, propterea quod diuerti quodammodo animus per eorum uoluptatem a dolore uidetur. Verum si omnem locum, qui uoluptatem aut aliquam iocunditatem ingerit, Epicuro deputabimus, nullus fere erit quem aliis relinquere possimus; quandoquidem nullus est qui non aliqua demulceat uoluptate. Istae enim duae animi affectiones, uoluptas scilicet et tristitia, perpetui comites sunt omnium quaecumque animum possunt perturbare. Neque ulla est perturbatio animi, teste Aristotele, quam [2] e uestigio aut uoluptas aut tristitia non consequatur. Et licet isti duo loci, de quibus loquimur, qui ab utili et honesto ducuntur, uoluptatem non solum post se trahant sed etiam principaliter gignant, tamen alii sunt propiores magisque accommodati [1] et ad diuertendum dolorem aut maerorem conuenientiores, ut postea docebimus, cum ad genus illud consolandi perueniemus. Tametsi, ut ab initio testati sumus, magis hoc in opere curandum duximus res illas, quae ad officium consolandi faciunt, tradere, quam illa subtiliora dialectica ratione de earum differentiis aut generibus disputare. Ista quippe non est praesentis negotii speculatio nec ad leuandum cuiuspiam luctum [2] satis idonea, ad quod propositum praesens iste labor noster pergit. Hi sunt igitur loci praecipui, quantum meo ingenio colligere licuit, quae [1] mitigare anxietates molestiasque animi ualent. Fuerunt autem numero decem, ut puta: ab iusto, a uoluntate Dei, a uoluntate principis uel maioris, a conditione fortunae, a conditione humana, a societate, a necessitate, a diligentia, ab honesto et ab utili. Et haec omnia ad secundam rationem consolandi spectant. Nunc ad ea ueniamus quae sunt tertiae rationis propria.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.