Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

"Ita ergo", inquit, "nos quoque iocundos ac laetos esse oportet dum spei nostrae signa conspicimus, cum probatores eius sumimus, cum per mala praesentia futura bona indubitatae fidei manibus iam teneamus. Siquidem et dictum est: Salus nostra in tempore tribulationis. Nullam ergo debet generare tristitiam, qualecumque id est, quod maximam uidet significare laetitiam. Est enim ille superbus, aut inuidus, aut sui fastidiosus boni, quem eius probatio reddit tristiorem. Dicit enim in euangelio Dominus: Vos lugebitis et flebitis, mundus autem gaudebit. Vos contristabimini, sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. Amplectenda est ergo tristitia quae gaudium parit et cum eius materia est consideranda quia saepe per dulcedinem fructus placet quod amarum horruit in radice. Et iterum ait Dominus: Haec locutus sum uobis ut in me pacem habeatis. In hoc autem mundo passuram habebit nisi ut tanta in nobis sit eius pollicitationis credulitas ut, cum mala mundi patiamur, futurae spei fiducia in summa pace nos esse credamus tantaque in nobis sit futurorum fides quod omnino non sentiamus nos sustinere illa quae patimur, sed ea potius arbitremur iam obtinere quae credimus. Siquidem dictum est Vnde totum nos in futuro habere cognoscimus spe salui facti sumus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Ad hoc igitur tantam in nobis fidei stabilitatem Dominus esse desiderat ut et uerius [1] esse quod credimus quam quod patimur iudicemus et uerius habeamus speranda quod sensibilia et praesentes angustias non sentiamus dum in futuram spem tota animi intentione protendimus. At si bellator aliquis dolorem uulneris aut contemnat aut nesciat, dum omnibus uiuacitatis sensibus solam uidetur cogitare uictoriam. Nam et qui tempore hiemis uadit ad balneas prius asperitatem frigoris nudus patienter excipit quia eum secutura calefactio consolatur; ita certa spes rem uincit instantem, ut illud quodammodo esse incipiat quod futurum est, et desinat esse quod praesens est. "Vt in me", inquit Dominus "pacem habeatis", hoc est dicere: firmius uobis sit quod in me est, qui semper sum, quam quod in temporali geritur mundo, quia mundus transibit et malitia quaecumque agitur, in ipso finietur. Pax uero mea nulla umquam defectione temporis soluetur. Et alibi dicit: Mulier cum parit tristitiam habet quoniam uenit dies eius, cum autem peperit puerum, non meminit iam passurae propter gaudium quia natus est homo in mundo. Et uos nunc quidem tristitiam habetis, sed tristitia uestra uertetur in gaudium. Iterum autem uidebo uos et gaudebit cor uestrum et gaudium uestrum nemo tollet a uobis. Aptissimum namque ad comparationem praesentium et futurorum gaudiorum praegnantis mulieris induxit exemplum; quae quamuis causam partus non absque ingenti sciat dolore transire, quia auiditate nimia liberos cupit, dolores tormentum spernit dum, quod satis diligit, concupiscit et ante gaudet ex prole quam contristetur ex partu, nec recusat fecunditatis exordia, quamuis certa sit ea non absque magnis angoribus euentura, quoniam, dum maius gaudium cogitat, tristitiae curas amplectitur. Sic et in omnibus paene rebus humanis difficile potest esse laetitiam nisi tristitia ante praecessit. Et amaritudo praesentis doloris commodat amplius gaudia secutura: sic quidem pretiosior salubritas est, quae post languoris recuperatur incommodum et a qualibet maiore spe laboris necessitate ad ampliorem solet felicitatem uenire. Sic qui litterarum scientiam desiderat habere, si discendi non susceperit taedia, peritiae gaudia adipisci non poterit. Nec cuiuslibet eruditionis quisquam habere poterit gloriam nisi aestus fuerit ante perpessus. Agricola quandoque de ubertate frugum laetari non poterit nisi prius terram multo labore confecerit et tanto magis prosperitatis spem congerit, quanto se amplius desudasse cognouerit et de labore impenso sperat ubertatis augumentum. Quicquid in creaturis paene omnibus ita esse cognoscimus illic maiorem fructum gigni ubi onerosae acerbitatis cura praecesserit. Nam et aestatis et autumni temporis, quae tempora ministra sunt frugum, sterilitatem nimiam nonnumquam hiemis lenitas intulit, cum fecunditatem maximam frigoris saepe praestiterit austeritas, et quicquid clementia ueris resoluit, spem ubertatis amisit. Arbores uero ipsae tanto numerosiore grauantur fructo quanto acerbioris frigoris uiolentia reprimuntur, cum praecoquos flores oportuna castigatio refrenando ad periculum festinare non patitur; utile impedimentum pruinae et quod reprimit non obserat, sed includit. At uero si paulo clementius extiterit imbrium, quanto luxuriant prius in disciplina ? festinatione, tanto post fructibus deseruntur cum futurae uires importuno tempore consumuntur. Semina quoque ipsa terrae iacta atque commissa quanto glaciali frigore arcente tardius surgunt in frugem utili radice proficuunt, ac tanto post modum amplioribus fructibus praegrauata curuantur. Nauigantibus quoque ipsis longae serenitatis spem pollicetur nimis ualida ac diuturna tempestas. Sic et omnium fere creaturarum specie difficile exultatio aliqua nisi maerore praeeunte succedit. Quae cum ita sint, aequanimiter ferre conuenit, etiam si nos tribulationum imbribus ac dolorum asperioris hiemis procella concusserit; tanto ampliorem aestatis fructum delaturi, quanto in praesenti frigore uitam habere contingerit acriorem. Digerit enim austeritate, qua poterat reseruare, quicquid primo impetu erumpit in exitum. Nec ulla nos insurgens pelagi debet terrere tempestas cum uentura sit etiam numquam finienda tranquillitas. Domini est enim illa uox dicentis: Beati estis cum uos maledixerint et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos; gaudete et exultate, quia merces uestra copiosa est in caelis. Quisquis enim mercedis et beatitudinis suae curas non cum ingenti gaudio suscipit, certum est hunc aut infidelitate aut imperitia laborare. Optandum est etiam, quamuis sit amarum, quod lucrum parit et cum laetitia maiore sumendum quicquid ampliorem potest generare mercedem. Nec congestio laboris euitanda est quae est augumentatio commodorum. Sic namque negotiator amplioris quaestus cura nec maria pertimescit nec terrena discrimina, quae interdum etiam causae solent esse damnorum, et propter maioris lucri spem nauigationis et peregrinationis incommoda libenter assumit. Quia quamuis magnus, facile contemnitur labor ubi non tam laboris quantitas quam eius utilitas cogitatur, et si id fieri propter temporalia et incerta lucra conspicimus, quid nobis propter aeterna et sine ulla ambiguitate uentura sit agendum, cogitemus. Nam cum illorum lucra insidiae uel pericula praecedant, similiter nostra commoda dispendiis cumulantur et sub periculo feliciora contingunt. Quae commoda ui tantum tribulationes non minuunt ut etiam mors possit propter illa contemni, siquidem pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius." [2]

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.