Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
"Ita ergo", inquit, "nos quoque iocundos ac laetos esse oportet dum
spei nostrae signa conspicimus, cum probatores eius sumimus, cum per mala
praesentia futura bona indubitatae fidei manibus iam teneamus. Siquidem et dictum
est: Salus nostra in tempore tribulationis. Nullam ergo debet generare tristitiam,
qualecumque id est, quod maximam uidet significare laetitiam. Est enim ille
superbus, aut inuidus, aut sui fastidiosus boni, quem eius probatio reddit
tristiorem. Dicit enim in euangelio Dominus: Vos lugebitis et flebitis, mundus
autem gaudebit. Vos contristabimini, sed tristitia uestra conuertetur in gaudium.
Amplectenda est ergo tristitia quae gaudium parit et cum eius materia est
consideranda quia saepe per dulcedinem fructus placet quod amarum horruit in
radice. Et iterum ait Dominus: Haec locutus sum uobis ut in me pacem habeatis. In
hoc autem mundo passuram habebit nisi ut tanta in nobis sit eius pollicitationis
credulitas ut, cum mala mundi patiamur, futurae spei fiducia in summa pace nos
esse credamus tantaque in nobis sit futurorum fides quod omnino non sentiamus nos
sustinere illa quae patimur, sed ea potius arbitremur iam obtinere quae credimus.
Siquidem dictum est Vnde totum nos in futuro habere cognoscimus spe salui facti
sumus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Ad hoc igitur tantam in nobis fidei
stabilitatem Dominus esse desiderat ut et uerius [1] esse quod credimus quam quod patimur iudicemus et uerius
habeamus speranda quod sensibilia et praesentes angustias non sentiamus dum in
futuram spem tota animi intentione protendimus. At si bellator aliquis dolorem
uulneris aut contemnat aut nesciat, dum omnibus uiuacitatis sensibus solam uidetur
cogitare uictoriam. Nam et qui tempore hiemis uadit ad balneas prius asperitatem
frigoris nudus patienter excipit quia eum secutura calefactio consolatur; ita
certa spes rem uincit instantem, ut illud quodammodo esse incipiat quod futurum
est, et desinat esse quod praesens est. "Vt in me", inquit Dominus "pacem
habeatis", hoc est dicere: firmius uobis sit quod in me est, qui semper sum, quam
quod in temporali geritur mundo, quia mundus transibit et malitia quaecumque
agitur, in ipso finietur. Pax uero mea nulla umquam defectione temporis soluetur.
Et alibi dicit: Mulier cum parit tristitiam habet quoniam uenit dies eius, cum
autem peperit puerum, non meminit iam passurae propter gaudium quia natus est homo
in mundo. Et uos nunc quidem tristitiam habetis, sed tristitia uestra uertetur in
gaudium. Iterum autem uidebo uos et gaudebit cor uestrum et gaudium uestrum nemo
tollet a uobis. Aptissimum namque ad comparationem praesentium et futurorum
gaudiorum praegnantis mulieris induxit exemplum; quae quamuis causam partus non
absque ingenti sciat dolore transire, quia auiditate nimia liberos cupit, dolores
tormentum spernit dum, quod satis diligit, concupiscit et ante gaudet ex prole
quam contristetur ex partu, nec recusat fecunditatis exordia, quamuis certa sit ea
non absque magnis angoribus euentura, quoniam, dum maius gaudium cogitat,
tristitiae curas amplectitur. Sic et in omnibus paene rebus humanis difficile
potest esse laetitiam nisi tristitia ante praecessit. Et amaritudo praesentis
doloris commodat amplius gaudia secutura: sic quidem pretiosior salubritas est,
quae post languoris recuperatur incommodum et a qualibet maiore spe laboris
necessitate ad ampliorem solet felicitatem uenire. Sic qui litterarum scientiam
desiderat habere, si discendi non susceperit taedia, peritiae gaudia adipisci non
poterit. Nec cuiuslibet eruditionis quisquam habere poterit gloriam nisi aestus
fuerit ante perpessus. Agricola quandoque de ubertate frugum laetari non poterit
nisi prius terram multo labore confecerit et tanto magis prosperitatis spem
congerit, quanto se amplius desudasse cognouerit et de labore impenso sperat
ubertatis augumentum. Quicquid in creaturis paene omnibus ita esse cognoscimus
illic maiorem fructum gigni ubi onerosae acerbitatis cura praecesserit. Nam et
aestatis et autumni temporis, quae tempora ministra sunt frugum, sterilitatem
nimiam nonnumquam hiemis lenitas intulit, cum fecunditatem maximam frigoris saepe
praestiterit austeritas, et quicquid clementia ueris resoluit, spem ubertatis
amisit. Arbores uero ipsae tanto numerosiore grauantur fructo quanto acerbioris
frigoris uiolentia reprimuntur, cum praecoquos flores oportuna castigatio
refrenando ad periculum festinare non patitur; utile impedimentum pruinae et quod
reprimit non obserat, sed includit. At uero si paulo clementius extiterit imbrium,
quanto luxuriant prius in disciplina ? festinatione, tanto post
fructibus deseruntur cum futurae uires importuno tempore consumuntur. Semina
quoque ipsa terrae iacta atque commissa quanto glaciali frigore arcente tardius
surgunt in frugem utili radice proficuunt, ac tanto post modum amplioribus
fructibus praegrauata curuantur. Nauigantibus quoque ipsis longae serenitatis spem
pollicetur nimis ualida ac diuturna tempestas. Sic et omnium fere creaturarum
specie difficile exultatio aliqua nisi maerore praeeunte succedit. Quae cum ita
sint, aequanimiter ferre conuenit, etiam si nos tribulationum imbribus ac dolorum
asperioris hiemis procella concusserit; tanto ampliorem aestatis fructum delaturi,
quanto in praesenti frigore uitam habere contingerit acriorem. Digerit enim
austeritate, qua poterat reseruare, quicquid primo impetu erumpit in exitum. Nec
ulla nos insurgens pelagi debet terrere tempestas cum uentura sit etiam numquam
finienda tranquillitas. Domini est enim illa uox dicentis: Beati estis cum uos
maledixerint et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos; gaudete
et exultate, quia merces uestra copiosa est in caelis. Quisquis enim mercedis et
beatitudinis suae curas non cum ingenti gaudio suscipit, certum est hunc aut
infidelitate aut imperitia laborare. Optandum est etiam, quamuis sit amarum, quod
lucrum parit et cum laetitia maiore sumendum quicquid ampliorem potest generare
mercedem. Nec congestio laboris euitanda est quae est augumentatio commodorum. Sic
namque negotiator amplioris quaestus cura nec maria pertimescit nec terrena
discrimina, quae interdum etiam causae solent esse damnorum, et propter maioris
lucri spem nauigationis et peregrinationis incommoda libenter assumit. Quia
quamuis magnus, facile contemnitur labor ubi non tam laboris quantitas quam eius
utilitas cogitatur, et si id fieri propter temporalia et incerta lucra
conspicimus, quid nobis propter aeterna et sine ulla ambiguitate uentura sit
agendum, cogitemus. Nam cum illorum lucra insidiae uel pericula praecedant,
similiter nostra commoda dispendiis cumulantur et sub periculo feliciora
contingunt. Quae commoda ui tantum tribulationes non minuunt ut etiam mors possit
propter illa contemni, siquidem pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum
eius." [2]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|