Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Scito, o homo, nullum tibi aduersari potuisse nisi Deus potestatem dedisset, nec
habuisset in te potestatem aduersarius nisi permitteret Deus. Vniuersa quae tibi
accidunt absque Dei non ueniunt uoluntate. Iniquorum potestas super te ex Dei
datur licentia; qui tibi aduersantur Dei consilio faciunt. Indignatio Dei te
affligi iussit, ipse iratus iussit te mala omnia experiri. Nam et quod infirmaris
et quod corporis morbo afficeris, quod languoribus et stimulis cruciaris, quod
passionibus animae quateris, quod crassante impugnatione spirituum agitaris, et
hoc ipsum tibi pro tuo peccato diuina iustitia irrogat. Omnis enim aduersitas
rerum delictorum tuorum meritis excitatur: tua contra te dimicantur arma: sagittis
tuis uulneraris. Per quae enim cecidisti, per haec et torqueris. Secutus es
carnem, flagellaris in carne; in ipsa gemis in qua peccasti. In ipsa tibi est
censura supplicii quae fuit causa peccati. Vnde corruisti a uita, inde luis
tormenta. "Discute conscientiam tuam, o homo, intende mentem tuam, exanima te",
loquitur tibi cor tuum. Considera meritum tuum: iuste argueris, iusto iudicio
iudicaris, procella iusta te conterit, iustitiae poena te premit. Nihil enim bonum
agis, nihil in te sanctitatis est, nihil pudoris; nulla memoria dignitatis;
cotidie peccas, cotidie laberis, quotidie praeceps in deterius uadis; elatio tua
non resedit, superbia non deponitur; tumor et iactantia non cohibetur; repetit te
quoque furor; inflammat ira; clamor excitat; commouet indignatio; paratus semper
ad iram supra modum irasceris, supra mensuram animi furore moueris; zelas bonis,
inuides melioribus, alienae felicitatis aemulus, alienis uirtutibus semper
inuidus; cui umquam non detraxisti? Cuius famam non lacerasti? Cuius non
absorbisti uitam? Cui non iactasti infamiam? Inconstans inuidus fallax auarus
tenax sterilis inhumanus infructuosus, non est in te ulla misericordia, occidisti
in concupiscentiis saeculi, defluxisti in cupiditatibus mundi, flagras in terreno
amore, congeris res perituras, nescit satiari, nescit expleri tuae cupiditatis
sitis; nouis te quotidie peccatis inuoluis, nouis facinoribus et ueteribus auges,
non diluis scelus sed dilatas, nec satiaris umquam flamma libidinosae
concupiscentiae. O te infelicem, non te pudet multas aspergere libidines,
corruptor luxuriose, adulter; sic in flagitio perseueras, sic in libidine
perduras, sic in luxuria permanes, sic in carnali amore persistis. [1]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|