Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Ex quo loco ille secundus rite nascitur, quo itidem mortales curis non magnopere mouentur nec ea intolerabilia ducunt, puta quae uoluntate Dei acciderunt. Haec enim patienter ferunt, uel propter hoc quod ea, quae ab ipso sunt, iusta esse cognoscuntur, uel quia ipsi licet de luto suo disponere uti uult; quoniam, ut sapiens ait: Sicut lutum in manu figuli, sic homo in manu eius qui creauit se; nec debet lutum figulo dicere: quare me ita formasti? [1] Ex hac ratione Creusa Aeneam apud egregium poetam consolasse uidetur: Non haec sine numine diuum eueniunt; nec te comitem hinc asportare Creusam fas, haud ille sinit superi regnator Olympi. [1] Hinc et illud Ouidii est: "Immensa finemque potentia caeli Non habet: et quicquid superi uoluere peractum est" [1] Hinc et Hieronymus: Resurgere credimus nostros et plangimus: quid faceremus si mori tantummodo praeciperet Deus? Voluntas eius utique sola sufficeret ad solacium cui nullum praeponere iubemur affectum. et alio loco: Si luctum horrueris, et te obtulisse Deo pignus deputari poteris, secundum tuum uotum habes post Abraham, si non potes primum, ut, quod ille non dubitauit offerre, tu saltem uidearis de sublato gaudere; ab illo Dominus postulauit, a te tulit; ille iussioni paruit: tu uoluntati consentis; illum per obedientiam illicita lege naturae probauit sibi deuotum: te autem per licitam conditionem mortalitatis annotet gloriosum. Nam si nec uoluntate nec ratione compelleris deuotionis Deo aliquid exhibere, in qua parte Christianum te poterit approbare? [1] Hic Hieronymus, tametsi alios locos prudenter immisceat, praecipue tamen uoluntati Dei innititur, quam nos huic secundo loco assignauimus.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.