Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Quod si ita est, locus ergo a necessitate praecipue ad mitigandum laborem erit accommodatus; ut ostendas quam stultum sit iniquius ferre eas res quas aliter tenere non uales. Ideo Seneca ait: Stultum est timere quod uitare non possis, et Hieronymus ad Tyrasium: Non tam grauiter eos casus feramus quos nullo modo euitare possimus. [1] Ex hac ratione apud Vergilium uxor Aeneam increpat frustra lacrimantem: Quid tantum iuuat insano indulgere amori, o dulcis coniunx? [1] Ex hoc genere et illud Terentianum est: quando non potest fieri id quod uis, id uelis quod possis. [1] Hinc est et quod uulgo lamentanti flentique dicimus: "Quid tandem facies? Iam actum est; restitui res nequit. Pone inanes lacrimas", aut "Siquid lacrimis recuperari restaurariue potest, multi praesto erunt qui te maxima earum copia iuuabunt". Hac ratione comicus Graecus usus est cum inquit: Si malorum medicamentum lacrimae essent semperque flens a labore quiesceret, aurum pro lacrimis penderemus; nunc uero molestiae has nec respiciunt nec intendunt, here, sed siue fleas siue non, eandem tamen ingrediuntur uiam. [1] Ista atque alia eiusmodi apud prudentes animos multum angorem sedare consueuerunt.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.