Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Hac ratione et Xenophon se ipsum est consolatus, cui sollemne
sacrificium peragenti cum nuntiatum esset filium eius apud Mantineam in proelio
cecidisse, paululum conuersus: "Quonam modo?" interrogauit ac, ubi accepit
fortissime pugnantem, coronam capiti reposuit, numina, quibus sacrificabat,
testatus maiorem se ex uirtute filii uoluptatem suscepisse quam ex morte
dolorem, [1] itaque ceptum
sacrificium constantissimo animo persoluit.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|