Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

III 13 Primus locus a tempore debito.

Extenuatur enim haud modicum detrimenti cuiusuis dolor si id tempore debito aut iusto accidisse docebitur. Vt Seruius Sulpicius fecit cum inquit:

ab hisce rebus animum ad cogitationem tuam aduoca atque ea reminiscere potius quae digna tua persona sunt: illam, quam dicis opus fuerat uixisse, una cum re publica fuisse et cum res publica occideret, uita excessisse. [1]

Quibus uerbis prudentissime Ciceronem persuadere uoluit filiam eius amplius uiuere non oportuisse, nec fas esse [1] re publica extincta ipsam superstitem optare, cum post casum eius honeste uiuere nequiuisset; atque ex eo insinuat oportunissimo tempore ipsam a uita destitutam.

Hic locus optime senibus congruit qui iam et aetate et honoribus perfuncti sunt; poterit tamen prudens orator hanc consolandi rationem et florentibus aetatibus adaptare iuxta illam Philippi praeclaram sententiam:

tunc homini mortem esse pulcherrimam cum omnium bonorum est in culmine, cum omnibus est carus atque acceptus, cum nondum et sibi ipsi et aliis est odiosus, ut solet accidere omnibus fere senibus et infortunatis et quacumque aduersa ualitudine laborantibus, quorum omnium iocundior mors esse consueuit quam uita. Praestat quoque desiderium sui amicis quam nausiam aut satietatem relinquere.

Praeterea, ut recte Seneca inquit,

Quicumque ad extremum sui fati uenit, senex moritur. Non enim refert quae sit hominis aetas, sed quae sit uita. Nec re multum interest quot annos habeam, sed quot acceperim; si plus uiuere non possum, haec est senectus mea.

– et Cicero:

Nemo parum diu uixit qui uirtutis perfectae perfecto functus est munere. [1]

Sane sicut casum uitae iusto tempore uel congruo euenisse docuimus, ita tu et aliarum rerum similibus rationibus poteris persuadere.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.