Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Siquidem [1] uniuersis fere mortalibus multa cura de sepulchris mortuorum esse solet, ut inter summas arbitrentur infelicitates si cui honore sepulturae uacare contingerit. Vnde legimus apud Aegyptios consuetudinis fuisse ut defunctus unusquisque, ante quam sepulturae mandaretur, transmissus per fluuium a uectore quodam, quem lingua sua Charontem appellabant, coram quadraginta iudicibus sisteretur; apud quos licebat lege cuiuis mortuum de impietate flagitioue aut quibusuis sceleribus accusare; quae si uera iudices comprobassent, feriebant hac mortuum sententia ut honore sepulchri, immo omnino sepultura careret [2], tamquam nulla maiore ignominia affici possit. Sic legimus et sacris codicibus illius uiri Dei, qui contra mandatum Domini apud malum prophetam panem comederat, inter alias a Domino illatas poenas una fuit quod non est in sepulchro patrum suorum illatus. Hinc et illa Ouidii fuit sollicitudo et lamentatio:

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.