Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Nec mirum esse debet si mortales [1] in pompa funerum tantam curam suscipiant cum huiusmodi opus ipse quoque
Saluator inter pietatis munera annumerauerit commendaueritque illam quae in
sepulturam suam unguento eum perunxerat. Vel Abrahae quanta cura
sepulturae et suae et uxoris fuit? Similiter et Iacob qui iussit tot dierum
itinere corpus suum ab Aegypto ad sepulchrum suorum referre; Ioseph moriens
mandauit, cum ab Aegypto exirent, ossa sua non relinquere; [2] Thobias, quod mortuorum corpora proiecta
diligentius colligendo humaret, ab angelo laudatus est, a Domino autem
misericordiam et gratiam consecutus. Ex quo perspicuum esse potest
quod non mediocre solacium suscipere consueuerunt homines ex digna funerum
curatione.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|