Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Nec mirum esse debet si mortales [1] in pompa funerum tantam curam suscipiant cum huiusmodi opus ipse quoque Saluator inter pietatis munera annumerauerit commendaueritque illam quae in sepulturam suam unguento eum perunxerat. Vel Abrahae quanta cura sepulturae et suae et uxoris fuit? Similiter et Iacob qui iussit tot dierum itinere corpus suum ab Aegypto ad sepulchrum suorum referre; Ioseph moriens mandauit, cum ab Aegypto exirent, ossa sua non relinquere; [2] Thobias, quod mortuorum corpora proiecta diligentius colligendo humaret, ab angelo laudatus est, a Domino autem misericordiam et gratiam consecutus. Ex quo perspicuum esse potest quod non mediocre solacium suscipere consueuerunt homines ex digna funerum curatione.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.