Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Quod si ita est, quo modo ergo consolabimus ex hoc loco eos quorum
mortui inhumati iacent? Certe neque his ratio deerit consolationis si illis
declarabimus [1] non defunctorum,
sed uiuorum causa inuentam esse sepulturam, aut quo corpora et uisu et odore foeda
amoueantur, aut ob aliquod uiuorum solacium quibuscum iucundissime uixerunt;
ueluti fecit rex Aegypti Micerinus qui unica filia, quam tenerrime diligebat,
orbatus prae nimio amore bouem inauratam fecit atque in ea filiae cadauer apud
regiam in conclaui posuit, atque ei singulis diebus multiplicia thura inferri
iussit, lucernasque incensas iugiter adstare. Quod se Herodotus
scribit in urbe Sai uidisse. [2]
Amor quoque singularis et Artemisiae, uxoris Mausoli, in causa fuit ut
illud sepulchrum mirae magnitudinis pulchritudinisque marito exstrueret, quod est
ab omnibus nobilibus poetis aliisque scriptoribus totiens celebratum atque per
excellentiam pretiosis sepulchris Mausoli nomen inclutum. Apud
Aegyptios uero maiores eorum omnes, qui clari praecipue uiri fuerunt, uariis
medicamentis ita condiuntur ut eorum corpora flagrantia [3] perseuerent; hos in priuato cubiculo ex ordine disponunt et quot
diebus inuisunt quorum memoriam uenerantur exemplisque eorum ad uirtutem
succenduntur atque illi feliciores dignioresque habentur apud quos plura cadauera
inueniuntur. Ceteris uero nationibus apud alios alii sunt defunctorum
respectus. Proinde quaeque gens pro opinione sua uarios obseruat sepeliendi modos.
Nam illi, qui in Indiae insulis habitant, mortuos in litore sepeliunt,
cadauer cum mare refluit [4] arena obruentes. Apud Aethiopes uero mortuos suos quidam in
flumine, quidam uitro circumdatos domi seruant, alii in uasis [5] fictilibus conditos circa templa sepeliunt, alii, qui ad
meridiem habitant Ichthyophagi nomine, defunctos in mare proiciunt inundationis
tempore. Porro qui insulam Pityussam incolunt, sepeliendorum membra
concisa in uase multo lapidum aggere [6]
recondunt. At apud Persas mortuus non prius humatur quam ab alite aut
bestia, uel a cane trahatur. Aethiopes illi, qui Macrobii appellati
sunt, mortuos suos in cippis uitreis, cuius multa apud eos est copia, concludunt;
prius corpore aromatibus condito, quos intra aedes per annum tenent [7], eis omnium
rerum primitias offerentes, deinde elatos circa urbem statuunt. Indi
Padaei, qui ad auroram incolunt, infirmos mox interimunt et comedunt; sed uicinis
eorum longe alia consuetudo est. Nam quicumque [8] ipsorum in morbum incidit, locum desertum
petit ibique decumbit nemine ei neque infirmanti neque defuncto assistente aut
eius curam agente. Issedonibus, qui in extrema ora terrae degunt, quae
auroram septentrionemque interiacet, alia praeterea sepeliendorum mortuorum cura
est. Vbi pater alicuius decessit, uniuersi eius propinqui praesto cum pecoribus
sunt, quibus mactatis et concisis una cum defuncti membris conuiuium celebrant,
tantum capite reseruato, quod diligentius [9] purgatum atque inauratum pro simulacro
habere consueuerunt. Pastores Poenorum dicti Nasamones obseruant
infirmos, dum agere animam incipiant, eosque sedentes constituunt ne supini
exspirent, atque ita sedentes sepeliunt.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|