Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Sed mitius Aegyptii in simili re insaniunt, siquidem apud hos, dum homo alicuius momenti decedebat, familiae suae omnis muliebris sexus caput sibi et uultum oblinibat luto. Deinde relicto domi cadauere ipsae per urbem uagantes se plangebant succinctae nudatas mamillas et cum eis proxime quaeque, altera ex parte uiri et ipsi expectorati se uerberabant, [1] ita uagantes quoad mortuus sepeliatur. Interim neque lauantur, neque uinum aut cibum nisi uilem sumunt, neque uestibus utuntur splendidis atque id triginta diebus quidam agunt, alii quadraginta, nonnulli et septuaginta. Laceratio uero uestium et alius Iudaeorum luctus nota sunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.