Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Haec autem singula apud sanas mentes, quoniam plena leuitatis
fatuitatisque uidentur, utique, etiam si cui non dantur aut exhibentur mortuo, non
debent animum uiri exacerbare, etiamsi quem extorrem et in aliena terra uita
contingerit excedere. Quandoquidem puerorum aut ignauorum proprium
uidetur in suo strato mori; uiris uero fortibus magis conuenit in equo uel in
naui, in hostili solo occumbere atque locum sepulchri aliquo egregio facinore
signare.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|