Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Porro et ex futura necessitate minoratur nonnihil existimatio
aerumnarum. Hoc est, cum quispiam damnum accepit, ostendamus si ualebimus, id
licet nunc non accidisset, paulo post tamen necesse futurum. Idcirco
talem casum non esse uiro prudenti aegre ferendum propterea [1] quod nihil iure diuturnum dixeris quod finem
habet. Nec distare utrum hoc nunc pereat an postea, quod tandem, uelis nolis,
perdere habes. Atque ut sapientissima Senecae complexione utar:
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|