Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

III 16 Quartus locus a comparatione alterius mali grauioris

Mali igitur minuitur opinio eiusque angor leuatur si illud ad grauiora mala conferas; ex talium enim ratione efficies ut hoc, de quo consolari amicum cupis, leue ipsi suum malum uideatur atque ideo incipiat cruciari minus. Quod attigit illo carmine Iuuenalis:

Rem pateris modicam et mediocri bile ferendam

si flectas oculos maiora ad crimina: confer

conductum latronem, incendia sulphure cepta

atque dolo, primos cum ianua colligit ignes:

confer et hos, ueteris qui tollunt grandia templi

dona uel antiquo positas a rege coronas [1]

ubi apprime conduceret alios uel aequales uel potiores cum ruinis eorum sigillatim recensere qui grauiora mala perpessi sunt.

Nec solum contenti esse debemus priuatas recensuisse personas, sed principes, reges, imperatores, ciuitates, prouincias, gentes, populos, et alias potentias quascumque quibus aliquid cladis aut exitii aut infortunii maximum accidisse cognoscitur. Quod nimirum Seruius ad Ciceronem prudentissime aptissimeque his uerbis induxit:

Quae res mihi non mediocrem consolationem attulit uolo tibi commemorare, si forte eadem res tibi minuere dolorem posset. Ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram uersus nauigarem, coepi regiones circumcirca inspicere. Post me erat Aegina, ante Megaron, dextra Epirus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. Coepi egomet mecum sic cogitare: en nos homunculi! si quis nostrum interiit aut occisus sit, quorum uita breuior esse debet, cum uno loco tot oppidorum cadauera proiecta iacent. Visne tu te, Serui, cohibere et meminisse te hominem esse natum? Crede mihi, cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus: hoc idem, si tibi uidetur, fac ante oculos tibi proponas: modo uno tempore tot uiri clarissimi interierunt, de imperio praeterea tanta imminutio facta est, omnes prouinciae conquassatae sunt; in unius mulierculae animula commoueris tantopere? [1]

Hunc locum et ille caelestis rhetor Hieronymus scribens ad Heliodorum episcopum haud segnius pertractauit his uerbis:

Verum quid ago medens dolori quem iam reor et tempore et ratione sedatum ac non potius replico tibi uicinas regum miserias et nostri temporis calamitates ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruit, quam congratulandum ei qui de tantis malis euaserit? Constantius, Arianae fautor hereseos, dum contra inimicum paratur et concitus fertur ad pugnam, in Mopsi uiculo moriens magno dolore hosti reliquit imperium. Iulianus proditor animae suae et Christiani iugulator exercitus Christum sensit in Media quem primum in Gallia denegarat, dumque Romanos propagare uult fines, perdidit propagatos. Iouinianus gustatis tantum regalibus bonis fetore prunarum suffocatus interiit ostendens hominibus quid sit humana potentia. Valentinianus uasto genitali solo et inultam patriam derelinquens uomitu sanguinis extinctus est. Huius germanus Valens Gotico bello uictus in Tracia eundem locum et mortis habuit et sepulchri. Gratianus ab exercitu suo proditus et ab obuiis urbibus non receptus ludibrio hosti fuit. Cruentataeque manus uestigia parietes tui, Lugdune, testantur. Adolescens Valentinianus et paene puer post fugam, post exilium, post recuperatum multo sanguine imperium haud procul ab urbe fraternae mortis conscia necatus est et cadauer exanime infamatum suspendio. Quid loquar de Procopio, Maximo, Eugenio, qui utique, dum rerum potirentur, terrori gentibus erant; omnes capti [1] steterunt ante ora uictorum et, quod potentissimis quondam miserrimum est, prius ignominia seruitutis quam hostili mucrone confossi sunt.

Dicat aliquis: "Regum talis conditio est,

feriuntque summos fulgura montes."

Ad priuatas ueniam dignitates nec de his loquar qui excedunt biennium atque, ut ceteras praetermittam, sufficit nobis trium nuper consularium diuersos exitus scribere. Abundantius egens Pityunte exultat; Rufini caput pilo Constantinopolim gestatum est et abscissa manu dextra ad dedecus insatiabilis auaritiae ostiatim stipes mendicauit. Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu euasisse se putat quod aduerse uiuit inglorius.

Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae conditionis statum narro. Horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi. Viginti et eo amplius anni sunt quod inter Constantinopolim et Alpes Iulias quotidie Romanus sanguis effunditur, Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Thessaliam, Dardaniam, Daciam, Epiros, Dalmatiam, cunctas Pannonias Gotus, Sarmata, Quadus, Alanus, Hunni, Vandali, Marcomanni uastant, trahunt, rapiunt. Quot matronae, quot uirgines Dei et ingenua nobiliaque corpora his bellis fuere ludibrio; capti episcopi, interfecti presbyteri et diuersorum officia clericorum; subuersae ecclesiae, aenea altaria Christi stabulati equi, martyrum effossae reliquiae,

ubique luctus, ubique

gemitus et plurima mortis imago.

Romanus orbis ruit et tamen ceruix nostra erecta non flectitur. Quid putas nunc animi habere Corinthios, Athenienses, Lacedaemonios, Arcadas, cunctamque Graeciam quibus imperabant barbari? Et certe paucas urbes nominaui in quibus olim fuere regna non modica.

Immunis ab his malis uidebatur oriens et tantum nuntiis consternatus. Ecce et ibi anno praeterito ex ultimis Caucasi rupibus immissi in nos non Arabiae, sed septentrionis lupi, tantas breui prouincias percurrerent; quanta monasteria capta, quantae fluuiorum aquae humano cruore mutatae sunt. Obsessa Antiochia et reliquae urbes quas Halys, Cydnus, Orontes, Euphratesque praeterfluunt. Tracti greges captiuorum, Arabia, Phoenix, Palestina, Aegyptus timore captiuae.

Non mihi si linguae centum sint oraque centum,

ferrea uox, omnes scelerum comprehendere formas,

omnia poenarum percurrere nomina possem.

Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breuiter flere miserias; alioquin ad haec merito explicanda et Titides et Sallustius muti sunt.

Felix Nepotianus qui hoc non uidet, felix qui ista non audit. Nos miseri qui aut patimur aut patientes fratres nostros tanta prospicimus, et tamen uiuere uolumus eosque, qui his carent, flendos potius quam beatos putamus. [1]

Quid aptius, quid accommodatius ex hac ratione dici potuit, quantumque putas id ad minuendum luctum ualuisse? Quis enim cum tantarum rerum ruina detrimentum suum non leuiter ferat? Nemo profecto nisi qui in tantam esset delapsus amentiam ut se omnibus principibus praeponendum dicat suamque conditionem uniuerso orbe existimet digniorem. Ceterum non ita sensit ille merito uel propter hoc ipsum habitus sapiens cui cum dictum esset: "Morieris!" respondit: Quo mundus transit ego quoque transibo; [1] stultumque est nolle mundo secum pereunte mori.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.