Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Quae res mihi non mediocrem consolationem attulit uolo tibi commemorare, si forte
eadem res tibi minuere dolorem posset. Ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram
uersus nauigarem, coepi regiones circumcirca inspicere. Post me erat Aegina, ante
Megaron, dextra Epirus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore
florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. Coepi egomet
mecum sic cogitare: en nos homunculi! si quis nostrum interiit aut occisus sit,
quorum uita breuior esse debet, cum uno loco tot oppidorum cadauera proiecta
iacent. Visne tu te, Serui, cohibere et meminisse te hominem esse natum? Crede
mihi, cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus: hoc idem, si tibi uidetur,
fac ante oculos tibi proponas: modo uno tempore tot uiri clarissimi interierunt,
de imperio praeterea tanta imminutio facta est, omnes prouinciae conquassatae
sunt; in unius mulierculae animula commoueris tantopere? [1]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|