Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Next paragraph

Valent ergo plurimum ad extenuandam molestiam aliorum commemorare diriores casus et praesertim inimicorum eorum quos consolamur, atque adeo si, unde amico nostro nocere studuerant, maiora inde damna acceperint [1], uel in rebus ipsis uel in honore, in familia, in persona, uel saltem in animo ipso, utpote qui alteri damnum corporis, sibi autem animi dederit detestabiliorique incommodo se ipsum quam alium affecerit, quandoquidem omnium sapientum iudicio peius sit improbum esse ac sceleratum quam uel pauperem uel filio aut membro corporis orbatum. Palam autem est unumquemque, qui proximo iniuriam infert, turpitudinis notam effugere non posse. Hanc paene uniuersam rationem satyrus ille assecutus est qui ait:

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.