Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Praecipue tamen ad istum locum spectat maiora mala adducere
aduersariorum; quorum commemoratione duplici solacio afficitur languens, uno, quod
proprium [1] huic loco est, scilicet
quod sua mala parua esse recognoscit, alio, quod ad quintam medendi rationem
pertinet, quod ultionis uoluptate temperat suum maerorem. De qua re plenius
disputabimus cum ad proprium locum perueniemus. Nunc uero cetera prosequamur
quibus malorum opinio solet attenuari.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|