Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Iste locus praecipue a sacris scriptoribus frequentissime usurpatur ualetque ad minuendum dolorem plurimum uel quod eius magnitudo extenuat cetera uniuersa, uel quod reputatione ipsius uilescunt nobis cuncta, uel quod animum inducimus ad credendum iam nobis tantis miseriis destinatis nihil boni nec posse dari [1] nec deberi. Ita ex proprio [2] maerore nostro ad communem omnium euocamur; quem quamuis grauiorem censeamus, leuius tamen toleramus, quandoquidem multos socios nos habere uidemus ut nos aut infortunatos ultra ceteros aut indigniore iniuria affectos cogitare non possimus, quae duo in casibus aduersis maxima sunt incrementa angoris; horum uero absentia aut ex toto, aut ex maiore parte leuat luctum. Hinc est quod nemo mortalium durius fert humanas miserias, ut puta corporis infirmitates, imbecillitates, labes, spurcitias, fetores, et alios defectus aliasque miserias innumeras quibus nos uidemur obnoxios ac subiectos [3], quae tamen si quis diligentius penset aut intueatur, comperiet profecto omni miseria esse miseriora. Et nihilominus his luget nullus. Quod si uni ista contingerent a quibus ceteros omnes uideret immunes, nullus profecto esset dies, nulla omnino hora quam absque acerrimo dolore posset transigere, seque infelicem, se prae omnibus clamitaret [4] infortunatum. Nunc uero quoniam quilibet cernit eandem sibi cum aliis [5] esse conditionem, nemo flet, nemo lamentatur aut queritur nisi si qui sublimiore spiritu quam sit humanus subuexi oculos ad supercaelestia intenderint; quorum comparatione miserias suas deprendit quamque in infimo loco iaceat recognoscit. Quousque uero inter homines uersatur, tantorum malorum immemor laetos ducit dies.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.