Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Next paragraph

Vtile est consolatori scire maestitiam aegrotantis diminuere atque id quo pacto consequi ualeat iam his, quae tradidimus, instructus esse potest. Verum non minus proposito suo conducere ualebit si rectam assequatur rationem, qua maerorem omnem queat comprimere, et non permittere eum licentiosius permanare. [1] Hanc uero Cyrenaici, ut ab initio docuimus, praecipuam et unicam esse posuerunt cunctorum casuum humanorum diligentem praemeditationem. Nihil enim, ut aiunt, adeo conturbat mortalium animos quam insperatus et inopinatus malorum aggressus, cuius rei documentum uel ex re militari certissimum accipere possumus, in qua uidere licet quam ualidus exercitus sepius uel leui sed inopinato casu perculsus sternitur et dissipatur. Ad comprimendas ergo et forti animo tolerandas quaslibet rerum ruinas et quoscumque euentus nihil, inquiunt, adeo ualet ut praecogitasse uniuersas miserias et cuncta infortunia quae ulli umquam hominum uel acciderunt uel accidere potuerunt. Qua re id efficiemus ut nihil nobis eueniat insperatum. Videmus autem ut omnia etiam tela praeuisa minus et formidantur et laedunt, cuius rei ueritate etiam poetae delectati dixerunt [2]:

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.