Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Vtile est consolatori scire maestitiam aegrotantis diminuere atque id
quo pacto consequi ualeat iam his, quae tradidimus, instructus esse potest. Verum
non minus proposito suo conducere ualebit si rectam assequatur rationem, qua
maerorem omnem queat comprimere, et non permittere eum licentiosius
permanare. [1]
Hanc uero Cyrenaici, ut ab initio docuimus, praecipuam et unicam esse
posuerunt cunctorum casuum humanorum diligentem praemeditationem. Nihil enim, ut
aiunt, adeo conturbat mortalium animos quam insperatus et inopinatus malorum
aggressus, cuius rei documentum uel ex re militari certissimum accipere possumus,
in qua uidere licet quam ualidus exercitus sepius uel leui sed inopinato casu
perculsus sternitur et dissipatur. Ad comprimendas ergo et forti animo
tolerandas quaslibet rerum ruinas et quoscumque euentus nihil, inquiunt, adeo
ualet ut praecogitasse uniuersas miserias et cuncta infortunia quae ulli umquam
hominum uel acciderunt uel accidere potuerunt. Qua re id efficiemus ut nihil nobis
eueniat insperatum. Videmus autem ut omnia etiam tela praeuisa minus et
formidantur et laedunt, cuius rei ueritate etiam poetae delectati
dixerunt [2]:
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|