Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Nihil est quod tam obtundat leuetque aegritudinem quam perpetua in omni uita cogitatio nihil esse quod non accidere possit [1], quam meditatio conditionis humanae, quam uitae lex commentatioque parendi; quae non hoc affert ut semper maereamus, sed ut numquam. Neque enim qui rerum naturam, qui uitae uarietatem, qui et imbecillitatem generis humani cogitat, maeret cum hoc cogitat, sed tum uel maxime sapientiae fungitur munere. Vtrunque enim consequitur ut in considerandis rebus humanis philosophiae fruatur officio et aduersis casibus triplici consolatione sanetur: primum quod posse accidere diu cogitauerit, quae cogitatio maxime omnes molestias extenuat et diluit; deinde quod humane ferenda intelligit; postremo quod uidet malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse cum id, quod ab homine non potuerit praestari, euenerit. [2]

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.