Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Nihil est quod tam obtundat leuetque aegritudinem quam perpetua in omni uita
cogitatio nihil esse quod non accidere possit [1], quam meditatio conditionis humanae, quam uitae lex
commentatioque parendi; quae non hoc affert ut semper maereamus, sed ut numquam.
Neque enim qui rerum naturam, qui uitae uarietatem, qui et imbecillitatem generis
humani cogitat, maeret cum hoc cogitat, sed tum uel maxime sapientiae fungitur
munere. Vtrunque enim consequitur ut in considerandis rebus humanis philosophiae
fruatur officio et aduersis casibus triplici consolatione sanetur: primum quod
posse accidere diu cogitauerit, quae cogitatio maxime omnes molestias extenuat et
diluit; deinde quod humane ferenda intelligit; postremo quod uidet malum nullum
esse nisi culpam, culpam autem nullam esse cum id, quod ab homine non potuerit
praestari, euenerit. [2]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|