Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Hoc tibi scribo, is qui amicum Serenum carissimum tam immodice fleui ut (quod minime uelim) inter exempla sim eorum quos dolor uicit. Hodie tamen factum meum damno et intelligo ut maximam mihi causam sic lugendi fuisse quod numquam cogitaueram mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat minorem esse et multo minorem, tamquam ordinem fata seruarent. Itaque assidue cogitemus tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate. Tunc ego debui dicere: 'Minor est Serenus meus; quid ad rem pertinet? Post me mori debet, sed ante me potest.' Quod quia non feci, imparatum cito fortuna percussit. Nunc cogito omnia et mortalia esse et incerta lege mortali; hodie fieri potest quicquid umquam potest. [1]

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.