Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Aut enim nulla uirtus est, aut contemnendus est dolor. Prudentiamne uis esse sine qua ne intelligi quidem ulla uirtus potest? Quid ergo ea? Patieturne te quicquam facere nihil proficientem et laborantem? An temperantia sinet te immoderate quicquam facere? An coli iustitia ab homine poterit propter uim doloris enuntiante commissa, prodente conscios, multa officia relinquente? Quid fortitudini comitibusque eius magnitudini animi, grauitati, patientiae, rerum humanarum despicientiae? Quomodo respondebis afflictusne et iacens et lamentabili uoce deplorans audieris 'O uirum fortem'; te uero ita affectum ne uirum quidem quisquam dixerit. Amittenda igitur fortitudo est aut sepeliendus dolor. Et quid scis igitur, si quid de Corinthiis tuis amiseris, posse te habere reliquam supellectilem saluam; uirtutem autem si unam amiseris (etsi amitti uirtus non potest) sed, si unam confessus eris te non habere, nullam esse te habiturum. Num igitur fortem uirum, num magno animo, num patientem, num humana contemnentem, num grauem poteris dicere? [1]

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.