Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Aut enim nulla uirtus est, aut contemnendus est dolor. Prudentiamne uis esse sine
qua ne intelligi quidem ulla uirtus potest? Quid ergo ea? Patieturne te quicquam
facere nihil proficientem et laborantem? An temperantia sinet te immoderate
quicquam facere? An coli iustitia ab homine poterit propter uim doloris enuntiante
commissa, prodente conscios, multa officia relinquente? Quid fortitudini
comitibusque eius magnitudini animi, grauitati, patientiae, rerum humanarum
despicientiae? Quomodo respondebis afflictusne et iacens et lamentabili uoce
deplorans audieris 'O uirum fortem'; te uero ita affectum ne uirum quidem quisquam
dixerit. Amittenda igitur fortitudo est aut sepeliendus dolor. Et quid scis
igitur, si quid de Corinthiis tuis amiseris, posse te habere reliquam
supellectilem saluam; uirtutem autem si unam amiseris (etsi amitti uirtus non
potest) sed, si unam confessus eris te non habere, nullam esse te habiturum. Num
igitur fortem uirum, num magno animo, num patientem, num humana contemnentem, num
grauem poteris dicere? [1]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|