Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Ad hoc ipsum et tu lugentem impellas. Poteris autem et ualidius
impellere si, quod hortaris, facile factu esse docueris ex hoc quod in nostra
situm est manu, si modo nos cohibere paululum uoluerimus et non dare impatientiae
manus: praesertim cum "nihil sit miserum," ut praeclare ait Boethius, "nisi cum
putes, contraque beata sors omnis est in aequanimitate tolerantis. [1]"
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|