Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

"His dictis," inquit Iosephus, "regem a tristitia reuocauit et ad causas utilitatesque rei publicae adduxit;" [1] – et merito quidem. Eruditissime enim omnes fere partes perstrinxit quae unumquemque inducere possunt ut amplius dolere metuat et luctum, si non tanta damna pati uult aut uni malo multa accumulare, cohibeat et compescat. Hae eaedem partes et nobis ferme semper ad consolandum suppetere possunt, praeter illam ultimam quae ex ratione tyrannidis accipitur. Possumus tamen eam et apte et pie ex ratione diuina mutuari, hac uidelicet ratione ut amicum admoneamus sibi diligentius prospicere ne Dominum ad iram prouocare contendat, utpote qui mortalibus uehementius succensere consueuit, quos cernit disciplinas iudiciaque sua ferre impatientius et detractare iugum suum. Hinc Hieronymus Tyrasium monuit.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.