Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

IV 6 Quintus locus a ratione inimici:

Amplius superest adhuc, qui non mediocris momenti est ad hanc medendi rationem consolandi locus; is a respectu inimici accipitur; quom aegrum admonemus ut luctu abstineat uel propter hoc saltem ne inimicos [1] suos uidentes tribulationem eius gaudio inpartiatur. Multi enim hac ratione se cohibere consueuerunt ac dolorem dissimulare. Vnde et Ouidius audiens quendam aemulum suum laetari infortunio suo scribit ad eum:

Non adeo cecidi, quamuis abiectus, ut infra

te quoque sim, inferius quo nihil esse potest. [1]

Vbi se longo carmine consolatur ostenditque inimico suo non tantum grauibus se oneratum malis, quantum ipse putabat; licet [1] ipse aliter sentiret, tamen dissimulabat quoad poterat.

Valet autem ideo dissimulatio doloris quia merentes comprimunt luctum [1] dumque id frequentius tentant, tandem efficiunt ut uere accipiant consolationem.

Et aliis quoque modis tristitiam posse reprimi non dubito; uerum haec, quae attigimus, potiora mihi uisa sunt et propositae rationi facientia satis. Nunc ad supremae [1] rationis explicationem accedamus.

Previous section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.