Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
IV 7 QVINTA RATIO CONSOLANDI [1]
Supremam [1] autem rationem medendae aegritudinis diuersionem esse diximus; ea
est qua animum a maerore ad aliam curam studiumue aut cogitationem uoluptuosam
euocamus uel traducimus. Haec autem fit multipliciter, secundum quod
multiplicia sunt quibus mortales oblectari aut occupari consueuerunt. Quorum nos, ut
in aliis fecimus, potiora [1] recensebimus. Esset enim alio pacto negotium et
fastidii et taedii plenum, quod nobis [2] maxime
deuitandum (quantum per nos fieri potuit) ab initio proposuimus.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|