Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

IV 17 Secundus locus a criminatione aduersarii

Est ergo finitimus huic loco et ille qui a criminatione aduersarii accipitur. Solent enim plerique haud mediocrem suscipere uoluptatem cum audiunt conuicia uel maledicta congeri in suos inimicos: consolabimur ergo huiusmodi uiros non parum si accusabimus aduersarios aut maliuolos ipsorum [1] eosque impuris uerbis insectabimur asserentes illos esse homines nefarios, impios, ueneficos, parricidas, et si ex ipsorum flagitiis et sceleribus quaedam detestabiliora referemus; id namque faciendo quodammodo ulciscimur uicem amici, quo ex officio ingens suscipit solacium. Hunc locum Cicero ad Curionem haud illepide attigit scribens de morte Marcelli: Ita uir clarissimus ab homine teterrimo acerbissima morte est affectus et, cui inimici propter dignitatem pepercerant, inuentus est amicus qui ei mortem afferret. [1]

Iuuenalis quoque consolando amicum, cui depositum negatum fuerat, inuehit in periuros dicens:
Tam facile et pronum est superos contemnere testes
si mortalis nemo idem sciat! Aspice quanta
uoce neget, quae sit ficti constantia uultus:
per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat
et Martis frameam et Cirraei spicula uatis,
per calamos uenatricis pharetramque puellae,
perque tuum, pater Aegei Neptune, tridentem;
addit et Herculeos arcus hastamque Mineruae,
Si uero et pater est, "Comedam", inquit "flebile nati
sinciput elixi Pharioque madentis aceto." [1]
et post subdit:
tunc te sacra ad delubra uocantem
praecedit, trahere immo ultro ac uexare paratus.
Nam cum magna male superest audacia causae,
creditur a multis fiducia. [1]

His et aliis multis nihil aliud agit quam illius, qui amico eius intulit iniuriam, et ei similium arguere perfidiam ac impietatem.

Sic quoque et Dominus uidetur consolare uoluisse Ezechielem prophetam:

Et tu, fili hominis, ne timueris eos neque paueas a facie eorum quoniam insanient atque conuenient aduersum te in gyro et in medio scorpionum tu habitas. [1]

Huc pertinet et illud quod Hieronymus ad Theodoram scribit:

Verum est illud super necessitatem mortis prophetale uaticinium quod fratres diuidat et carissima inter se nomina crudelis et dura dissociet. [1]

Quibus uerbis mortis immanitatem uidetur accusare quod ei immitis et dura fratrem abstulerat, quo pacto et nos plerumque inuehere solemus in ipsam appellantes eam duram, iniquam, iniustam, impiam, crudelem. Hinc illa Theophrasti aduersus naturam querela est, qua lamentatur quod cornicibus ac ceruis aliisque animantibus, quorum paruum interest, longiora indulget spatia, hominibus uero, quibus maxime interfuisset, etiam ea, quae semel breuia licet concessit, saepius inuida praeripit ac praecidit; quorum si aetas potuisset fieri longior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omnique doctrina hominum uita erudiretur. [1] Similes sunt et ille indignationes aut exclamationes quas homines contra fortunam, contra imbres, maria, tempestates, proditiones, iniustitias malitiasque, ac perfidias humanas intorquere ac iaculari consueuerunt. Ex quorum numero est illud Iob:

Pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo. Dies illa uertatur in tenebras non requirat eum Dominus desuper et non sit in recordatione nec illustretur in lumine. [1]

Ceterum haec atque eiusmodi uix et raro salua Dei reuerentia ac ipsius hominis dignitate fieri posunt. Qua de re consolatorem monemus ut hunc tractando locum et pudori suo et pietati debitae consulat ne, dum hominibus placere studet, Deo conditori suo displiceat, aut, dum amico prodesse cupit, obsit animae suae.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.