Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Est ergo finitimus huic loco et ille qui a criminatione aduersarii
accipitur. Solent enim plerique haud mediocrem suscipere uoluptatem cum audiunt
conuicia uel maledicta congeri in suos inimicos: consolabimur ergo huiusmodi uiros
non parum si accusabimus aduersarios aut maliuolos ipsorum [1] eosque impuris uerbis insectabimur asserentes illos esse
homines nefarios, impios, ueneficos, parricidas, et si ex ipsorum flagitiis et
sceleribus quaedam detestabiliora referemus; id namque faciendo quodammodo
ulciscimur uicem amici, quo ex officio ingens suscipit solacium. Hunc
locum Cicero ad Curionem haud illepide attigit scribens de morte Marcelli: Iuuenalis quoque consolando amicum, cui depositum negatum fuerat,
inuehit in periuros dicens: His et aliis multis nihil aliud agit quam illius, qui amico eius intulit iniuriam, et ei similium arguere perfidiam ac impietatem. Sic quoque et Dominus uidetur consolare uoluisse Ezechielem prophetam: Et tu, fili hominis, ne timueris eos neque paueas a facie eorum quoniam insanient atque conuenient aduersum te in gyro et in medio scorpionum tu habitas. [1] Huc pertinet et illud quod Hieronymus ad Theodoram scribit: Verum est illud super necessitatem mortis prophetale uaticinium quod fratres diuidat et carissima inter se nomina crudelis et dura dissociet. [1] Quibus uerbis mortis immanitatem uidetur accusare quod ei immitis et dura fratrem abstulerat, quo pacto et nos plerumque inuehere solemus in ipsam appellantes eam duram, iniquam, iniustam, impiam, crudelem. Hinc illa Theophrasti aduersus naturam querela est, qua lamentatur quod cornicibus ac ceruis aliisque animantibus, quorum paruum interest, longiora indulget spatia, hominibus uero, quibus maxime interfuisset, etiam ea, quae semel breuia licet concessit, saepius inuida praeripit ac praecidit; quorum si aetas potuisset fieri longior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omnique doctrina hominum uita erudiretur. [1] Similes sunt et ille indignationes aut exclamationes quas homines contra fortunam, contra imbres, maria, tempestates, proditiones, iniustitias malitiasque, ac perfidias humanas intorquere ac iaculari consueuerunt. Ex quorum numero est illud Iob: Pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo. Dies illa uertatur in tenebras non requirat eum Dominus desuper et non sit in recordatione nec illustretur in lumine. [1] Ceterum haec atque eiusmodi uix et raro salua Dei reuerentia ac ipsius hominis dignitate fieri posunt. Qua de re consolatorem monemus ut hunc tractando locum et pudori suo et pietati debitae consulat ne, dum hominibus placere studet, Deo conditori suo displiceat, aut, dum amico prodesse cupit, obsit animae suae.
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.