Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Next paragraph

Solent et ex tertia ratione aduersarii aliquod solacium captare homines, quae contingit ex frustratione aut uanis conatibus inimici, puta cum conatur magna mala inferre aut uniuersis exspoliare bonis, nec tamen potest efficere; ex hoc se consolantur homines tamquam quandam ultionem ex hoste sumpsissent, sed [1] uident eum non omnino uoti sui compotem factum. Istorsum spectat quod Ouidius ait:
En ego, cum caream patria uobisque domoque
raptaque sint adimi quae potuere mihi,
ingenio tamen ipse meo comitorque ferorque:
Caesar in hoc potuit iuris habere nihil.
Quilibet hanc saeuo uitam mihi finiat ense,
me tamen extincto fama superstes erit
dumque suis uictrix omnem de montibus orbem
prospiciet domitum Martia Roma, legar. [1]

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.