Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous paragraph

Next paragraph

Itaque qui discipulus, qui domesticus Christi esse uult, necesse est opprobria, detractiones, derisiones, flagella, plagas sustineat ac aequo animo ferat omnia quae pro nobis pertulit magister et Dominus noster. Qui uero haec pati renuit, nec discipulum eius se depromere habet, nec filium, nec domesticum, neque seruum. Nec illam denique debet sperare gloriam, quae etiam Christo nisi passo non est data, quandoquidem oportuit pati [1] et ita intrare in gloriam suam. Ille innocens, immaculatus, sanctus, qui testimonio prophetae peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius, [2] pro nobis peccatoribus impiis sceleratis perinde ac facinorosissimus reus uel atrocissimus grassator ab iniquissimis latronibus iudicatur, conspuitur, irridetur, flagellis ceditur. Et nos si quid ab ipso aut ab inimicis eius uel ob delicta nostra uel ob iustitiam eius aut uoluntatem pati contingerit, contristamur, dolemus, lamentamur, iniuste nos afflictos querimur, insuper impiissimo ore non solum diem, horam natiuitatis nostrae, matrem patrem, uerum et ipsum conditorem et regem Dominumque uniuersorum blasphemamus. Non nos comminationes eius absterrent, non documenta erudiunt, non alliciunt blandae paternaeque pollicitationes, non sanctorum inducunt exempla, non sempiternae beatitudinis attrahunt praemia. Et quibus rebus gaudere debemus, ut pote indubiis ualidisque bonorum meritis, eisdem exacerbamur insani et tristamur uolentes ex crapulis et plumis per otium et uoluptates [3] ad caelos euolare ad quos nemo umquam, immo nec ipsorum caelorum conditoris filius nisi ex carceribus tormentis et cruce per sanguinem et uarias tribulationes conscendit.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.