Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

IV 20 Secundus locus a cogitatione finis humani

Porro sapientiae loci apud complures fortiores sunt ad auertendum animum a maerore non quidem uirtute sua, uerum uitio humanae imbecillitatis infirmitatisque in qua minus uigere solet perfecta caritas quam uel prudentia uel sapientia; et uniuersi rem suam uigilantius pensant quam alienam; quod istis duobus locis, de quibus iam dicemus, maxime effici solet, praecipue autem illo qui a fine uitae humanae ducitur. Siquidem potentissima est ad reiciendum cunctas mortalium calamitates finis sui prudens reputatio: hoc est cum uir eruditus ac sapiens secum ita decernit: Ad quid nam in hoc mundo summus me opifex procreauit? Num ad crapulas, comessationes, uoluptatesque carnis exquirendas, aut ad rixas, odia, lites, occisionesque concitandas; uel ad conquirendas opes, magistratus ambiendos, aedificandas urbes, imperiumue in homines exercendum; uel ad aliud quippiam ex humanis rebus possidendum consequendumque? Atqui horum quaedam nobis cum brutis communia sunt, reliqua uero nec perpetuo haberi neque illo pauculo et exiguo tempore sine magnis laboribus comparari queunt, sine ingenti fastidio administrari et sine grauissimis curis anxietatibusque retineri [1]. Non ergo iste dignus est humani generis finis, non profecto ob haec friuola et caduca ille factus est propter quem etiam caeli conditi sunt. Alius ergo mortalium est finis et ob aliud procul dubio hoc in mundo producimur; nimirum ut per patientiam ac obedientiam Deo creatori nostro in hoc ergastulo isto paruo nostrae uitae tempore [2] eas possessiones, illam gloriam et honorem promereamur quae antiquus ille serpens diabolus per superbiam inobedientiamque amisit et quae nobis scelestissimus inuidens ab initio cum homine pertinaciter luctatur, et nos, ne ad possessionem patrimoniumque ipsius antiquum deuenire possimus, pro uirili sua die ac nocte illis uiis abducere conatur quibus ipse corruit.

Quid mihi igitur cum mundo, quid cum diuitiis, agris, coniuge, liberis, imperiis, potentiis, dummodo illud, cuius gratia procreatus sum, consequar et obtineam? Viuat unusquisque, ualeat, habeat, me maledictis, me iniuriis, me flagellis, me gladiis [1] impetat, loquatur, faciat, comminiscatur quicquid uult; ego tamen propositum meum sequar, nemo me ab eo absterrebit, nemo retardabit, nemo reuocabit. Velatis oculis, adoperto capite, auribus obturatis, [2] scissa ueste, immo, si opus est, et corpore, uel per sentes, spinas, flumina, ignes, per medios gladios nihilominus transibo. Nullus mihi propositum praemium praeripere poterit, nullus adimere.

Video negotiatores per tot et maris et terrae, fluminum, tempestatum, latronum, piratarum, aestuum, imbrium pericula ad caducas tam diuitias properantes; et ego per minora aut etiam longe grauiora, si esse possunt, ad illas sempiternas uerasque diuitias pergere non festinabo, quas mihi nec tempestas labefactari aut corrumpere, nec tyrannus eripere, nec fures subtrahere, nec demoliri tinea, nec aerugo exedere ualet; [1] latrunculi sanguine suo et capitis certo discrimine miserrima spolia et uictum infelicem petere non dubitant, et ego bona illa quae nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit sanguine meo et periculo capitis quaerere uerear? Quid mea si uituperor, si blasphemor, si irrideor, si affligor, uerberor, enecor, occidor; animum nemo potest occidere; quin immo haec atque eiusmodi uniuersa eo mihi iucundiora gratioraque esse habent, quo me currentem melius fortiusque impellunt et ad bona, quae propero, magis aptum celeremque [2] constituunt.

His ac similibus uersatur iste prior sapientiae locus, qui quantum apud integras mentes ualeat ad exonerationem cunctarum molestiarum, quicumque sani consilii diiudicare potest.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.