Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Next paragraph

Porro sapientiae loci apud complures fortiores sunt ad auertendum animum a maerore non quidem uirtute sua, uerum uitio humanae imbecillitatis infirmitatisque in qua minus uigere solet perfecta caritas quam uel prudentia uel sapientia; et uniuersi rem suam uigilantius pensant quam alienam; quod istis duobus locis, de quibus iam dicemus, maxime effici solet, praecipue autem illo qui a fine uitae humanae ducitur. Siquidem potentissima est ad reiciendum cunctas mortalium calamitates finis sui prudens reputatio: hoc est cum uir eruditus ac sapiens secum ita decernit: Ad quid nam in hoc mundo summus me opifex procreauit? Num ad crapulas, comessationes, uoluptatesque carnis exquirendas, aut ad rixas, odia, lites, occisionesque concitandas; uel ad conquirendas opes, magistratus ambiendos, aedificandas urbes, imperiumue in homines exercendum; uel ad aliud quippiam ex humanis rebus possidendum consequendumque? Atqui horum quaedam nobis cum brutis communia sunt, reliqua uero nec perpetuo haberi neque illo pauculo et exiguo tempore sine magnis laboribus comparari queunt, sine ingenti fastidio administrari et sine grauissimis curis anxietatibusque retineri [1]. Non ergo iste dignus est humani generis finis, non profecto ob haec friuola et caduca ille factus est propter quem etiam caeli conditi sunt. Alius ergo mortalium est finis et ob aliud procul dubio hoc in mundo producimur; nimirum ut per patientiam ac obedientiam Deo creatori nostro in hoc ergastulo isto paruo nostrae uitae tempore [2] eas possessiones, illam gloriam et honorem promereamur quae antiquus ille serpens diabolus per superbiam inobedientiamque amisit et quae nobis scelestissimus inuidens ab initio cum homine pertinaciter luctatur, et nos, ne ad possessionem patrimoniumque ipsius antiquum deuenire possimus, pro uirili sua die ac nocte illis uiis abducere conatur quibus ipse corruit.

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.