Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Pleni sunt sacri codices talibus consolationibus et huic tamquam
potissimo consolationis innituntur loco. Et certe haud mediocris est momenti.
Vnde et uulgo ad consolandum uel se uel alium usurpatur: Veniet mors
quae adaequabit omnia nosque his exsoluet malis. Proinde et multi
uehementioribus calamitatibus concussi apprime exoptant mortem putantes per eam
uniuersis suis laboribus et aerumnis imponi finem, cuius longiorem
dilationem [1] uel moram inter
praecipua maximaque infortunia deputare consueuerunt. Vt Boethius
faciebat cum inquit:
Heu heu, quam surda miseros auertitur aure
et flentes oculos claudere saeua negat;
dum leuibus male fida bonis fortuna faueret
paene caput tristis merserat hora meum;
nunc quia fallacem mutauit nubila uultum,
protrahit ingratas impia uita moras. [1]
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
|